Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 148

libro IV


ut 'devotissime', 'humillime', 'intime', 'certissime', (8) cognito tamen quod hoc adverbium 'profecto', quamvis sit adverbium affirmandi, petitioni tamen quandoque congrue adaptatur. (9) Est etiam cavendum ne illo eodem signo quod in narratione posuimus in petitione postea repetamus, quia quodam modo tedium generaret.
38. (1) DE QUIBUSDAM CONIUNCTIONIBUS QUE DUAS CLAUSULAS REQUIRUNT.
(2) Sunt et quedam coniunctiones vim adversationis habentes que tam in narratione quam in petitione suis locis permanent eleganter, scilicet 'verum', 'vero', 'ceterum', 'at' et 'sed'. (3) Quarum natura ita distinguimus quod numquam in principio narrationis ponuntur sed, si aliquid in narratione inseritur cui aliquid adversetur, convenienter aliqua illarum coniunctionum tunc poterit interponi, (4) ut si dicas: 'Paternitati vestre significo me habere propositum revertendi sed quia volo prius honorem Bononie recipere magistralem, adhuc ibi usque ad calendas Iunii desidero permanere'.
39. (1) DE INSERTIONE CAUSE.
(2) Et notandum quod sepe causa brevitatis vel cuiusdam probationis consuevit ipsi petitioni cause redditio admissceri

Torna all'inizio