Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 212

Liber III


nationes hoc exilio fore ostendemus. Exilii quoque nomen in peregrinationem commutabimus atque eo modo levius atque tolerabilius faciemus. Quod si is propterea doleat et se miserum arbitretur, quod sibi extra patriam vivendum sit, primum quidem ostendemus, si ita esset, plenas omnes provincias miserorum futuras esse, in quibus tam multi etiam voluptatis gratia et olim peregrinati sunt et hodie peregrinentur. Nostri enim temporis exempla ad omnem consolationem valebunt plurimum. Nam veterum facta tanquam incredibilia et a scriptoribus ficta leguntur. Eos itaque potissimum commemorabimus, qui noti illustresque sint et aliqua de causa semel egressi, in eam postea nunquam reverterint. Ilum vero nullo modo patriam amisisse dicemus, sed in ea rerum gestarum gloria et multarum virtutum memoria et nunc permanere et perpetuo permansurum. De habitatione modici temporis aut de sepultura corporis sollicitum illum esse non debere. Si bonorum amissionem doleat et exiguarum opum gratia illum commoveri non oportere dicemus, qui maioribus rebus non commoveatur et opes illi nullo loco de futuras. Si suorum vel civium vel propinquorum desiderio teneatur, eos

Torna all'inizio