Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 148


Spretus ut ignotus, pellitur inde foras;
Qui mox, abiecta sordenti veste, nitenti
Se tegit et cenam quam cito regis adit.
Assurgunt proceres, meliori sede receptus
Submergit brodio tegmina clara dato.
Inde, requisitus faceret cur talia: 'Vestis,
Non ego, manducet, cui datur', inquit, 'honor'.
Sic vestis pretiosa decus vilisque pudorem
Affert, propterea munera dicta peto".
Risit ad hec Fulco, claras quia querere vestes
Audit anum, reddens talia verba sibi:
"Posse meum faciam, quidquid petis ut tibi detur,
Dummodo Paulinus talia vota gerat.
Pande tamen quod nomen habes, ut femina que sis
Paulinus, dicto nomine, scire queat".
"Nomine Polla vocor, quia polleo moribus altis:
Conveniunt rebus nomina sepe suis.
Texere me telas et adhuc filare decenter,

Torna all'inizio