[39.] Igitur extincto, ut diximus, Constante augusto, punitoque qui ei successerat Mezezio tyrranno, Romanorum regnum Constantinus Constantii augusti filius suscepit regendum. Sarraceni Siciliam invadunt et preda nimia secum ablata mox Alexandriam redeunt.
[40.] Agatho papa ex rogatu Constantini, Heracli et Tyberii, principum piissimorum, misit in regiam urbem legatos suos, in quibus erat Iohannes Romane ecclesie tunc diaconus, non longe post episcopus, pro adunatione facienda sanctarum Dei ecclesiarum. Qui benignissime suscepti a reverendissimo fidei catholice defensore Constantino iussi sunt, remissis disputationibus phylosophicis, pacifico conloquio de fide vera perquirere, datis eis de bibiotheca Constantinopolitana cunctis antiquorum patrum quos petebat libellis. Adfuerunt autem et episcopi CL, presidente Georgio patriarcha regie urbis, et Antiochie Macario, et convicti sunt qui unam voluntatem et operationem astruebat in Christo, falsasse patrum catholicorum dicta perplurima. Finito autem conflictu, Georgius correptus est, Macarius vero cum suis sequacibus simul et precessoribus Cyro, Sergio, Honorio, Pyrrho, Paulo et Petro anathemizatus et in locum eius Theophanius, abbas de Sicilia, Antiochie episcopus factus. Tantaque gratia legatos catholice pacis comitata est, ut Iohannes Portuensis episcopus, qui erat unus ex ipsis, dominica octavarum pasche missas publicas in ecclesia sancte Sophye coram principe et patriarcha latine celebraret.
[41.] Hec est sexta synodus universalis, Constantinopolym celebrata et greco sermone scripta, temporibus pape Agathonis, exsequente ac residente piissimo principe Constantino intra palatium suum, simulque legatos apostolice sedis et episcopis CL residentibus. Prima enim universalis synodus in Nicea congregata est contra Arrium CCCXVIII patrum, temporibus Iulii pape sub Constantino
|
|