Ricobaldus de Ferraria: Chronica parva ferrariensis

Pag 180


aut porcos maiales marchioni donarent. Obtemperabatur,
licet invite. Ex his orta est infamia
a populo vulganti non tales exactiones
factas esse temporibus Salinguerre.
Tum ad abolendam eam infamiam
decretum est in re publica ut singulis festivilatibus
natalis domini pro impensis exhiberentur
de fisco libre Ferrarie sexcente,
resurrectionis autem festo libre Ferrarie quingente.
Data est opera per potentes in parte marchionis,
utilitatem publicam lacerantes pro sua propria, ut
sibi quisque ab ipso Azzone per feudum acquireret
quecumque predia possidebat Azzo de
patrimonio Guilelmi de Marchesclla. In quorum
premium dederunt operam ipsi nobiles ut
possessiones publice ville que dicitur Milliarium,
site in diocesi cerviensi, ipsi concederentur
Azzoni. In huius rei rogatione ad populum
nullus est refragari ausus. Quibus ea res
displicuit, gementes mussitaverunt. Vocatus
est autem per eos qui rem publicam male administrarunt
homo plebeius ex fautoribus Salinguerre,
cui datum est mandatum ut Ravennam pergeret
— ubi exules fere habitando agrum Ferrarie
bello iugiter infestabant — ac
Rambertis et ceteris exulibus diceret ut
consentirent concessioni facte Azzoni per commune
Ferrarie de territorio ville Milliarii, quoniam




985




990




995




1000




1005



Torna all'inizio