tum ac curatum? Nonne fides alterius ita aliis profuit, ut fides
credentium diuini oris laudem adquireret, et a non credentibus incredulitatem
eiceret, et sanitatem languentibus restitueret, et uitam
in mortuis repararet?».
Haec et his similia multa sancto Valentino episcopo prosequente,
Craton orator cecidit ad pedes eius, dicens: « Credo, quod iste,
quem predicas, uerus sit Deus, et preter ipsum non est alius, qui imperat
languori, ut abscedat, imperat morti, ut fugiat, imperat uitae, ut
redeat». Sanctus Valentinus episcopus dixit: «Fides Christiana non
tantum uerbis, sed et operibus demonstratur». Dicit ei Craton:
«Quae sunt opera, per quae fides possit ostendi?». Sanctus Valentinus
episcopus dixit: «Vt abrenuntietur ydolis manufactis, quorum effigies
adorantur in templis, et ab omni peccato lotus fonte purissimo,
Dei filius adopteris». Craton dixit: «Aqua, quae sordes corporis
lauat, quomodo poterit peccata mundare?». Sanctus Valentinus episcopus
dixit: «Aqua ipsa per mysterium inuocatae Trinitatis Spiritum
Sanctum in semetipsam recipiet, et per ipsum uniuersa peccata et crimina
dimittentur». Dicit ei Craton: «Dum disputatio nostra longius
tenditur, uita mei filii breuiatur!».
|
|