Salimbene de Adam: Cronica

Pag 573


Venerunt structores tui, destruentes te et dissipantes a te exibunt.
Destruentes et dissipantes fuerunt hi qui de Padua recesserunt.
Structores vero fuerunt hi qui eam noviter intraverunt, quibus
optime congruit quod de Iudeis legitur, Hester VIII: Iudeis
autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor et tripudium apud
omnes populos, urbes atque provincias.
Quod in octava beati Antonii civitatem suam Paduani recuperaverunt de
dominio Icilini.
Et quia in octava beati Antonii civitatem ceperunt et hanc
victoriam habuerunt, hinc est quod in octava eius maius festum
faciunt Paduani quam primitivo die. Ideo congruit huic loco
quod legitur in fine Hester dictum ab Assuero: Hunc enim diem
omnipotens Deus meroris et luctus vertit eis in gaudium. Unde
et vos inter ceteros festos dies hanc habetote diem et celebrate eam cum
omni leticia et cetera, usque ad finem libri, que omnia ad istam materiam
pertinent. Verumtamen non ita cantant Bononienses qui
sunt ex parte Ecclesie, qui nolunt istum sanctum audire in Bononia
nominari, pro eo quod anno Domini MCCLXXV in festo
suo fuerunt a Bononiensibus extrinsecis, qui Lambertacii nuncupantur,
et Faventinis et Liviensibus apud pontem Sancti Proculi
in bello prostrati, mortui et fugati et capti et carceribus mancipati.
Precedenti vero anno, scilicet MCCLXXIIII, ipsi Bononienses
Lambertacii a parte Ecclesie de Bononia fuerant expulsi
prima die Iunii, cum bellum intestinum prius adinvicem habuissent.
Hinc David dixisse legitur, II Reg. XI: Varius enim est
eventus prelii, et nunc hunc et nunc illum consumit gladius. Verum
dixit. Unde poeta:
Victorem a victo superari sepe videmus.

Torna all'inizio