Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 171


de Sancto Germano, Ceperanum se conferunt; ad quos uadit ipse Imperator, et
exterius castra metatus est, precepitque militibus suis ostentationem facere in equis et armis.
Ipso mense Augusti in festo beati apostoli Bartholomei fulgur de celo ueniens, campanile
Casinense percussit, et totam eius summitatem proiecit in terram, saluis tamen campanis,
que erant in eo. Interea laborantibus hinc inde nuntiis ex parte pape et imperatoris,
magistro domus Teutonicorum et principibus Alamannie supradictis, pax est inter ipsum
papam, et Cesarem reformata, et quedam arces Regni tradite sunt servande magistro domus
Teutonicorum usque ad certum tempus pro maiori ecclesie firmitate; et tunc Imperator ipse
in castris ante Ceperanum, in capella sancte Iuste die Mercurii in festo beati Augustini per
Sabinensem est episcopum ab excommunicationis uinculo absolutus. Similiter et omnes sui.
Et ultimo mensis Augusti uadit Anagniam locuturus cum papa.
Interea suas per totum Regnum generaliter literas pro libertatibus monasteriorum ecclesiarum
personarum ecclesiasticarum et rerum illarum dirigit in hac forma:

Epistola. </H3>
EFre[dericus] et cetera. comitibus, baronibus, iustitiariis, camerariis, et baiulis in Regno Sicilie
constitutis, et cetera. Fidelitati uestre per presentium scripta mandantes precipimus firmiter,
ut nullus uestrum monasteriis, ecclesiis, personis ecclesiasticis aut rebus eorum talleas uel
collectas presumat imponere, saluis illis seruitiis ad que certe ecclesie uel persone tenentur nobis,
specialiter obligate. Datum in castris ante Ceperanum xxiiii mensis Augusti Indictionis iii e .

Mittit etiam suos nuntios et litteras ad omnes ciuitates et castra de Marchia que sibi
fidelitatem fecerant sub comminatione diffidationis, ut ad fidem redeant Romane ecclesie et
mandatum eiusdem.
Mense Septembris, prima die mensis eiusdem qui fuit dies Dominicus, Cesar inuitatus
a papa, cum esset in castris in pede Anagnie, magnifice comitatus a cardinalibus et nobilioribus
ciuitatis intrauit Anagniam, et eo die cum papa sedit in mensa et solus cum solo, magistro
tamen Teutonicorum presente, in papali camera, consilio longo se tenuere diu; et die
Lune sequenti cum gratia pape et cardinalium ad castra reuersus est. Tunc Iohanni de
Poli concessit comitatum de Albe propter ciuitatem Fundanam, quam abstulit ei, et reddidit
eam Roggerio de Aquila, cum toto Fundano comitatu. Tunc etiam abbas Sancti Vincentii


Torna all'inizio