Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hanc quaestionem fuit philosophorum diversa
positio. Omnes enim ante Aristotelem posuerunt, caelum esse de natura quatuor
elementorum. Aristoteles autem primus hanc viam improbavit, et posuit caelum
esse quintam essentiam sine gravitate et levitate et aliis contrariis, ut patet in 1
Caeli et Mundi; et propter efficaciam rationum eius, posteriores
philosophi consenserunt sibi; unde nunc omnes opinionem eius sequuntur.
Similiter etiam expositores sacrae scripturae in hoc diversificati sunt, secundum
quod diversorum philosophorum sectatores fuerunt, a quibus in philosophicis
eruditi sunt. Basilius enim et Augustinus et plures sanctorum sequuntur
in philosophicis quae ad fidem non spectant, opiniones Platonis: et ideo
ponunt caelum de natura quatuor elementorum. Dionysius autem fere ubique
sequitur Aristotelem, ut patet diligenter inspicienti libros eius: unde ipse separat
corpora caelestia ab aliis corporibus. Et ideo hanc positionem sequens
dico, quod caelum non est de natura quatuor elementorum, sed est quintum
corpus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod alii sancti hoc tradiderunt, non quasi asserentes,
sed sicut utentes his quae in philosophia didicerant; unde non sunt maioris
auctoritatis quam dicta philosophorum quos sequuntur, nisi in hoc quod sunt ab
omni infidelitatis suspicione separati. Vel potest dici quod sumunt ignem et
aquam secundum similitudinem lucis et diaphaneitatis.
Ad secundum dicendum, quod Rabbi Moyses dicit quod ignis
intelligitur per tenebras quae in principio creationis commemorantur, ut sic
numerus et ordo elementorum designetur, dum super terram aqua, super aquam
spiritus, id est aer; super spiritum, qui est facies abyssi, tenebrae describuntur:
eo quod ignis in sua sphaera non lucet, ut a philosophis probatum est. Sed quia
haec expositio videtur nimis extranea, ideo potest melius dici, quod ibi non tangantur
nisi creaturae quae habent manifestam apparentiam et utilitatem apud
nos omnes: et propter hoc etiam de aere non fecit mentionem, quia aer esse
corpus a vulgo non percipitur; unde quidam vacuum plenum aere dixerunt.
Similiter et ignis elementum, secundum quod in sphaera sua est, non sensu, sed
ratione deprehenditur; et ideo horum creatio rudi populo explicite non proponitur.
Sed per aquam omnia tria intelliguntur, quasi medium corpus inter caelum
et terram. Vel dicendum, secundum Augustinum, quod aer quantum
ad superiorem partem propter tranquillitatem cum caelo computatur, quod
est ignis, secundum eius positionem: et idem nos possumus dicere de igne, ex
quo non ponimus caelum de natura quatuor elementorum.
|
|