Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 191

Liber III


et tanquam pulcherrimum agrum optimis frugibus ac plantis excolendam esse: fruges animae, virtutes; vitia, damos, carduos, herbas esse, quae non animam solum, sed corpus etiam excrucient, vexent atque enecent: virtutibus praeterea honores, dignitates, opes, imperia, nobilitatem et praemia ingentia comparari; vitiis ignominiam, inopiam, obscuritatem, servitutem et sordes sempiternas acquiri; poenas denique et nunc multis modis graves persolui et post mortem aeternas expectari. Alia item multa huius generis axcogitari possun. Quae si amplificentur, latissimum ad scribendum campum patefacient. Proprii singulorum vitiorum loci et innumerabiles sunt et ad philosophum magis pertinent. Nos tamen susceptae institutionis gratia paucos atque insignes persequemur. Igitur si pecuniae cupiditatem detestabimur, de usu pecuniae disputabimus finemque eius rei usum, non accumulationem esse docebimus, eum neque maiorem ex ingenti neque ex parvo minorem capi posse ostendemus. Deinde quanta sit in mediocritate et liberalitate animi alacritas, tranquillitas, scurita. Quanta inde commoda tum corporis, tum animi consequamur. Quanta contra in pecuniae appetentia solicitudo, quanti labores, pericula, incommoda, iurgia, tormenta suebantur. Quammulti ab eam rem servitutem, cruciatus mortemque

Torna all'inizio