Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 578


fuisse culpabilles. Die sequenti milicia civitatis Parme cum potestate
ipsorum et cum duabus de portis venit Regium aprehendendo dominium civitatis
et burgorum; et cum essent omnes Parmenses in palatio episcopatus cum omnibus
rectoribus congregati, contra domnum Torellum rumor insonuit: ‘Moriatur, moriatur!’
Quo protecto et deffenso a domno Andrea, clamavit populus Parmensis: ‘Ad
domos, ad domos!’ et cum maximo impetu et furore Altabellam et alias domos
illorum dominorum de Foliano iusta plateam comunis possitas incenderunt et
diruerunt in festo sancti Laurencii. In vigillia beate Marie virginis dictos nobiles
et potentes Parmam duxerunt et multos de maioribus et potentioribus populi, alios
in diversis partibus misserunt ad confinia et acceperunt dominium quasi omnium
castrorum; et dictum fuit, quod ipsa diruere volebant; unde castra quedam non
potuerunt habere, scilicet Hyrberiam, Castelaranum, Borzanum et Razolum, quod
domnus Guido de Tripoli acceperat custodibus Parmensibus, de quibus conbuxit
unum super unam de turris, qui se noluit reddere; et quia dictus domnus G[uido]
noluit venire ad precepta potestatis Parme, scilicet domni Thomaxii de Curinis
de Veneciis, cui data erat potestas et dominium civitatis et episcopatus per populum
civitatis Regii, domus ipsius domni Guidonis valde pulcra et magna per
ipsos Parmenses dirrupta fuit. Verum cum predicti nobiles et alii de civitate
Regii per multos dies stetissent in carceribus Parmensium, dominus Graxendonius
de Lupicinis ibidem mortuus est et portatus Regium et sepultus in domo fratrum
Minorum. Facta vero pace et concordia inter ipsos Reginos operatione et procuratione
potestatum Cremone et Bononie et anbaxatorum, omnes relaxati
fuerunt et Regium sunt reversi, insimul comedentes et conversantes. Post aliquos
vero dies domnus Bernardus de Gisso accepit castrum Gissi, quod sibi datum fuit
per custodes Parme; et multa incendia et derobationes fiebant per episcopatum
tam inferius quam superius.
Eodem millesimo die XVI. mensis Decembr. mortuus fuit Petrinus Carbonus
cum multa . . .; propter quod utraque pars cucurit ad arma, et prelio incepto in
hora conplectorii, cum pars superior haberet totam plateam et palacia comunis
et turrim una cum palatio episcopatus, cum iam aliqui ex utraque parte mortui
fuissent et vulnerati, misit pars inferior fratres Minores superiori dicendo, quod
eis non placeret destruere civitatem; quod ipsi exclamantes super ipsos facere
recussarunt. Propter quod ipsi inferiores per ygnem et alia ingenia ceperunt
palacium comunis et ex ipso domnum Torellum potestatem, qui cum superiori

Torna all'inizio