Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 68


IOACHIM: Quia Deus novit omnia antequam fiant , quibusdam reprobis
infundit gratiam ut non habeant excusationem, quibusdam non infundit ne de
contempta gratia durius iudicentur; utrique tamen ad contumeliam creati sunt,
qui presciti sunt contemptores; et tamen nequaquam prescientia Dei facit eos
expertes a gloria, set culpa eorum que prescita est.
Quia vero querebatur quare creaverit Deus quos indignos misericordia prescivit,
responsum est qua re creaverit: ut videlicet notam faceret potentiam suam
et ostenderet se Dominum faciendo iudicium et per hoc agnoscerent electi
divitias glorie sue, qui se ostenderet terribilem in consiliis super filios hominum .
secundum Deum querere gloriam et honorem suum, soli Deo non licebit
ostendere se Dominum creature quam prescivit et intimare iudicem vivorum et mortuorum?
Certe si non esset culpa non esset unde creatura timere potuisset. Omnes
enim essent amici ubi nullus esset inimicus. Quia vero nemo mundus a sorde,
nec infans unius diei, necessarius erat timor quo culpa corrigi potuisset; si autem
necessarius erat timor, erat utique et iudicium: neque enim timere posset aliquis
si presidentis Domini ignoraret sententiam. At si dicis sufficere potuisse iudicia
temporalia, ecce omnia pene tempora plena sunt erumpnis et tamen propter hoc
filii hominum superbire non cessant. Quanto magis, si post mortem nescirent
esse gehennam! Solum ergo est iudicium quod deterret electos, cum vident
superbientes expulsos a domo Dei ituros post hanc vitam in supplicium eternum .

Torna all'inizio