Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 267


praeconiis, quam pedibus, movetur in jam deliberata
vestigia. Eum enim improbe suggerentium
suasiones et stimuli fortius ad ultima fatorum
judicia impellebant, eumdemque incautum
sub delusoria sponsione belli detrahebant ad nubilum
tenebrarum, ac sub felicitatis ostentamento
futurae debilem et insanum in medium procellarum
fluctuantium adducebant.
Cap. II
Corradus Capucius atque Fredericus e Tuneto in Siciliam
se conferunt; ubi litteris nuntiisque de
proximo Corradini adventu, omnes fere civitates
ad tumultum excitant. Fulco interim de Podio Ricardi,
Karoli regis ibi vicarius, ad defendendum se
parat, ac in rebelles progredi.
Fama igitur de praedictis ad Corradum Capucium,
et domnum Fredericum, qui adhuc
erant apud Tunisium, evolante, statim sub favore
illius regis Tunisii cum ducentis Hispanis,
totidem Theutonicis, et quadrigentis Thuscis
stipendiariis, quos in Tunisio ad regis ejusdem
stipendia commorantes avidos, et spolia Siculorum
alias hoc expertos temporibus retroactis esse
repererant, in duabus navibus, in quas tantum
viginti duos equos induxerunt cum eis, multis
tamen sellis et fraenis muniti, in Siciliam
transfretarunt. Hos quaedam terra, quae vocatur
Sciacta, regalis dominii fidei abjurata, primordialiter
receptavit; ipsisque a nonnullis Siculis,
quos tamquam frequenti susceptione occasionis
exilis aversos adhuc spes vana fovebat, grandia
exenia praesentantur, per quae non modicum
eorum debilis fortificatur adventus. Corradus
igitur Capucius per totam Siciliam spargit literas,
et se illustris regis Corradini vicarium in
Sicilia generalem literali fictione describit, tales
literarum tenores inter alia intimando:
"Ecce rex vester cito veniet in celebri magnae
potentiae majestate, in manu potenti et brachio
excelso nimis. Veniet, inquam, verax dominus,
verus rex, et vera successio, ad haereditatis
suae populum, et patrimonii sui gentem, quam
immaniter opprimi a personis exteris et ignotis
compatiens, de manibus adulterini regis,
qui regni non sui possessione possessor violentus
abutitur, eripere disposuit, et ereptam in
antiquis felicium progenitorum suorum libertatibus
confovere".
Hujus sane Corradi Capucii nuntios et literas
quamplura loca et nonnullae personae devote
recipiunt, et Corradini adventum gratificant
et acceptant. Quae quidem pervertentes illico
mentis instabilis voluntates, jam ad Corradini
nominis et honoris magnificatione aspirant.
Sicque tota Vallis Mazariae, totaque Vallis Noti,
et fere tota Sicilia, exceptis quibusdam locis insignibus,
ut sunt Panormum, Messana, et Syracusia
civitates, dictorum Corradi et Frederici
beneplacitis, saltem nutibus, obtemperare videntur.

Torna all'inizio