cuncta gratuito suscipimus munere, modis omnibus incitemur, qui, ut nos post culpam
discordiae ingratos funiculo caritatis trahendo ad patris suamque gratiam revocaret,
cum in forma Dei esset equalis patri, semetipsum pro nobis exinanivit, formam servi
accipiens, mediator inter Deum et nos fieri est dignatus, cuius livore ab eo, quod
diabolus inflixerat, mortis vulnere mirabiliter sumus sanati '.
Capitulo I. Primum igitur, ut iuxta priscas patrum divinitus aeditas sanctiones
nullus Domini sacerdotum vel quicumque sub canone sunt constituti canonicas, quinimmo
apostolicas ignorantes aut parvipendentes definitiones inordinate vel inhoneste in domo
Dei, quae est ecclesia, conversentur, sed, in suo ordine cuncta persistentia, pulchritudo
ecclesiastici decoris inviolata permaneat. Illud summopere vigilantique studio
praecaventes decernere curavimus, ut nullus canonicae deditus dicioni donum sancti
Spiritus pecunia, praetio fraudulenter deceptus, vendere vel emere praesumat, ne cui
in quemlibet sacrum ecclesiastici ordinis gradum muneris exigente merito liceat quempiam
subvehens promovere patentique semper cordis aure pertimescat, intellegat clarissimam
illam Domini vocem dicentis: Gratis accepistis, gratis date. Hanc quippe
pestiferam simoniacam heresem primus pastor ecclesiae in ipsa, ut ita dixerim, originali
cupiditatis radice anathematis ferro funditus resecare curavit
Capitulo II. Ut longe altius excellat vita pastoris conparata subditi gregis,
quoniam singulariter boni pastoris voce dicitur: Vos estis lux mundi, et rursus : Vos
estis sal terrae, et iterum: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra
bona et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est. Hinc etenim colligi potest, in
quantum distare debet pastor a grege, dum istos homines et illos plus quam homines,
id est lucem hominum, Dominus voluit appellari. Si ergo lux mundi sumus, lucere
utique absque nebulosa hypocrisis ammixtione debemus et, si sal terre sumus, condire
nichilominus terrenas mentes sapientiae sapore per verbum praedicationis debemus.
Capitulo III. Item placuit, ut sobrie et pie casteque iuxta apostolum viventes
fugiamus turpis lucri gratiam, non in commessationibus et ebrietatibus, et non ebriemur
vino, in quo est luxuria, quemadmodum per semetipsam veritas generaliter in evangelio
precipiendo protestatur dicens: Cavete a crapula et ebrietate et curis saeculi huius.
Unde et in ecclesiastico canone sententialiter constat decisum aut cessare ab huiusmodi
vitii ingurgitatione aut certe perseverantes honoris iactura pereclitari debere.
Quorum huius ultricis sententiae dictatorum nos conplices ac fautores esse fatemur.
|
|