laudibus officium atque superveniente nocte quieti membra deponunt.
sed cur dico quieti, cum terratenus tantum artus locantes,
ad moremi patriarche Iacob, lapides capitibus supposuerunt?
dico tamen quietem esse in quo, etsi caro tabescit, spiritus
pinguescit. Et ecce, facto parvo intervallo, venit ad eos quidam
homo ignotus nocturno silencio, regiamque oratorii pulsans, ait:
« Quisnam hoc in loco quiescit? » ad cuius vocem exiliens,
tacitus venit ad eum venerabilis Taso. cui ille: « Audivi », inquit,
« a dicentibus quoniam hic peregrini adessent et propterea a
pastoribus meis veniens, detuli modicum farine ac vini. si habes
ubi hoc quod attuli recondas, accipe ». tum ille quedam vascula
repperiens, tanquam a Deo sibi oblata, suscepit que offerebantur.
quo abscedente, nullus deinceps compertus fuit quisnain ille fuisset,
qui hoc munus gratanterr optulisset. His igitur indiciis claret, a
quanta perfeccione ceperint hii, per quos hunc locum ad tante magnitudinis
excellenciam perducere dignatus est omnipotens Deus.
Angelus accessit dixitque: « Quis hic requiescit? »
Exilit inde Taso tacito pede, pectore grato;
Munera cui prestans, vinum, similam, redit extra.
|
|