21. LANFR.  Tanquam misericordiam . Misericorditer,  
inquit, consulo, quia hanc misericordiam a Deo  
consecutus sum, videlicet ut in eum credam. 
22.  Propter instantem necessitatem . Instantem necessitatem 
vocat penuriam hujus saeculi, quam  
frequenter patiuntur conjugati pro filiis et filiabus  
nutriendis, pro se invicem sustentandis, propter  
quam vitandam, bonum esse dicit homini, sine  
conjugio esse. Est quidem castitas servanda propter  
vitam aeternam; sed infirmis doctoribus infirmam  
rationem praetendit. 
23.  Alligatus es uxori?  Ne laudata castitate, uxorem 
aliquis vellet dimittere, hoc subjungit 
24.  Noli quaerere uxorem . Qui non habet uxorem,  
non debet quaerere ut habeat. Nam qui habent tanquam  
non habentes esse debent. (A simili) Qui flent  
tanquam non flentes esse debent. Sic de reliquis  
posset concludere: Ergo quia habens debet esse,  
quasi non habens; qui non habet quaerere non debet.  
Hoc est dicere aequipollenter: ergo volo vos  
esse sine uxore; nam volo vos esse sine sollicitudine  
saeculi. Quod probat, si quis sine uxore est (causa)  
sine sollicitudine est, tunc cum velim vos esse sine  
uxore, volo vos esse sine sollicitudine saeculi; sed  
qui est sine uxore, est sine sollicitudine; tantum  
enim est sollicitus quae Domini sunt; nam est sollicitus  
quomodo placeat Deo. 
25. AMBROS.  Tribulationem carnis . Tribulationes  
sunt gemitus ventris, nutrimenta filiorum et  
similia. 
26.  Ego autem vobis parco . Parcit, quoniam ad  
haec provocat quae tribulationes carnis et sollicitudines  
memoratas excludunt. Potest et sic videri  
parcere, cum permittit, et non contradicit volentibus  
quod onerosum ostendit. 
27.  Tempus breve est . Quia finis in proximo est, 
  |  
  |