Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 146


Cum discurrerent febres non otiose per Urbem, atroces satis in iuvenes, sed utcumque misericordes
in senibus, patre Urbi commisso, cuius etatem ferebant, filii, quos non sic admittebant ad gratiam,
ad temperati clementiam aeris, obtenta licentia, donec urentis et furentis estatis impetus cederet,
declinarunt. Unde non mirum, si ego in Urbe metuens, quod est Urbis, ad illa me remedia contuli,
ad que maiores me salubriter recurrerunt. Hinc est, quod in Campania litteris vestris mihi exhibitis
et devote receptis earumque tenore diligenti meditatione notato aliquid habui cum rubore, quoniam,
etsi ad compassionem amici se obtulerit spiritus, manus tamen nihil expeditionis adduxit. Sic
enim Romanus aer in quosdam eius expositos gratie se ingratum exhibuit sicque desevit in cives,
quod notabatur satis in suis, quid extranei formidarent. Parcat ergo, si placet, vestre sinceritatis affectio,
si hac me vice non habuit negotii transmissi promotio, quem causa predicta fecit absentem.
Quod si forsan illa non sufficit, de officina pectoris vestri ratio prodeat, que sufficientiam excusationis
adducat.

VI 3

Fellita sunt nimis iacula et acuta, quibus per immissiones malivolas et malignas mei emuli me configunt,
falsis criminationibus meam innocentiam criminando, et mihi non absque multe nequitie
studiis mendaciter imponendo me magnifico principi domino illustri regi Sicilie in civitate Bononie
in omnibus eius actibus et processibus adversari meque omnia eius negotia impedire, ita quod idem
rex de civitate predicta nullum me procurante, ut asserunt, habere potuit auxilium, consilium et
favorem, et quod fideles et devotos ecclesie in eadem opprimens civitate eis oppido exhibeo me
infestum. Hec quidem reverentie patrum sunt gravia et horrenda, et licet conscientiam meam non
vulnerent, eo quod teste Deo, cui nuda sunt omnia et aperta et quem nullum latet secretum, eis
veritas et ipsa veritati repugnant, eo tamen cor meum ictu acerbiori confundunt et conturbant, quo
me Romane plantulam et creaturam recognoscens ad fovendum fideles ipsius totis viribus, toto
posse me conspicio debitorem. Et utique nimis esset mea ingratitudo dampnabilis et durissime animadversionis
acrimonia percellenda, si perceptorum beneficiorum immemor et ignarus ad offensam
eiusdem ecclesie vel devotorum ipsius insolenti temeritate ac temeraria insolentia prosilirem. Absit
hoc a me, sanctissime pater, absit, ut, quod non meis meritis, sed dono prevenientis gratie collocavit,
ferventi zelo et affectu promptissimo non venerer et ad omnia, que honorem ipsius respiciunt,
toto animo, toto corde devotissime me impendam. Utinam a suis cogitationibus malorum decidant
immissores et, eorum suggestionibus virulentis velut nubibus ad aquilone fugatis, nequiorem me in
oculis summi patris non depingat opinio, quam habet veritas in oculis summi Dei. Verum quia in
hiis fortisan excusatio mea non sufficit et fides assertioni mee, quantumcumque veritate fulcita, non
prebetur; quia tamen non statim, qui accusatur, reus est, sed qui convicitur criminosus, ad pedes
vestre beatitudinis clericum meum, presentium portitorem, ad faciendum omnia, que ad hoc fuerint
opportuna et que vestre paternitati placuerint, specialiter destinavi, apostolice supplicans sanctitati,
quatenus expressis nominibus illorum devotorum ecclesie antedicte, qui a me gravari dicuntur, et
super quibus gravantur, ad inveniendum et sciendum veritatem super premissis ad civitatem predictam
discretum aliquem dignemini destinare, per quem comperta super illis et cognita veritate contra
me, si culpabilis apparebo, ad penam debitam procedatur, ad quamprompta me offero voluntate.
Alioquin, si placet, qui me malivolis animis et venenosis labiis maculant, ostendaturmendaces et de

Torna all'inizio