[Alexander IV]: Bulla canonizationis Sanctae Clarae Assisiensis

Pag 2332


micantes radios emittebat; colligebatur in arcto coenobio, et in
amplo saeculo spargebatur; servabatur intra, et extra manabat.
Latebat namque Clara, sed eius vita patebat; silebat Clara, sed sua
fama clamabat; celabatur in cella, et in urbibus noscebatur.
Nec mirum; quia lucerna tam accensa , tam lucens, abscondi
non poterat
quin splenderet et clarum in domo Domini daret lumen;
nec recondi poterat vas tot aromatum quin fragraret et suavi
odore dominicam respergeret mansionem. Imo, cum in angusto solitudinis
reclusorio alabastrum sui corporis haec dure contereret, tota
omnino Ecclesiae aula sanctitatis eius odoribus replebatur.
Sane cum ipsa, dum adhuc puella esset in saeculo, hunc mundum
fragilem et immundum mundo calle ab aetate tenera transilire
studeret, et pretiosum suae virginitatis thesaurum illibato semper pudore
custodiens, claritatis et pietatis operibus vigilanter intenderet,
ita quod ex ea grata et laudabilis ad vicinos et alios fama prodiret,
b. Franciscus, audito huius famae praeconio, coepit confestim
hortari eam, et ad Christi perfectam inducere servitutem. Quae sacris
illius monitis mox adhaerens, et mundum cum terrenis omnibus
penitus abdicare, ac soli Domino in paupertate voluntaria famulari
desiderans, hoc suum fervens desiderium, quam cito potuit, adimplevit:
quia tandem cuncta sua bona, ut una secum quidquid etiam
habebat Christi obsequio deputaret, in eleemosynas et pauperum
subsidia distribuit et convertit.
Cumque de saeculi strepitu fugiens, ad quamdam campestrem
declinasset ecclesiam, et ab ipso b. Francisco, sacra ibi recepta tonsura,
processisset ad aliam, consanguineis eius ipsam exinde reducere
molientibus, illa protinus amplectens altare, pannosque apprehendens
ipsius, crinium sui capitis incisura detecta, eisdem consanguineis in
hoc fortiter restitit et constanter; quia cum iam esset mente integra
iuncta Deo, pati non poterat ab eius servitio se divelli.
Denique cum ad ecclesiam S. Damiani extra civitatem Assisinatem,
unde traxit originem, per eundem b. Franciscum adducta fuisset,
ibi ei Dominus ad amorem et cultum assiduum sui nominis plures
socias aggregavit. Ab hac siquidem insignis et sacer Ordo S. Damiani,

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio