Solutio
Respondeo dicendum, quod sanctificari est sanctum fieri. Potest autem aliquis
sanctus fieri dupliciter: vel ex sancto, vel ex non sancto. Ex sancto iterum dupliciter:
vel ex minus sancto magis sanctum, ut dicitur Ioan. 17, 17: «Pater sanctifica
eos in veritate»; Apostoli enim tunc sancti erant: vel secundum continuationem
sanctitatis eadem quantitate servata, et hoc modo Christus potest esse sanctificatus,
sicut ipse ibidem, 20, dicit: «Ego pro eis sanctifico meipsum»; eo quod continuatio
ratione successionis quemdam modum sanctificationis habet. Sed hic
modus loquendi non videtur consuetus; unde sic de sanctificatione non loquimur.
Ex non sancto etiam dicitur aliquis sanctus fieri dupliciter; vel ex non sancto
contrarie aut privative, sicut per gratiam peccator sanctificari dicitur; et hoc
modo Christus non potest dici esse sanctificatus, quia non potest accipi cum
consistentia subiecti defectus sanctitatis in eo fuisse: simul enim fuit homo et
sanctus homo: vel ex non sancto negative: et hoc adhuc distinguendum est:
quia vel dicitur ex non sancto sanctus factus ratione creatae sanctitatis, quae
hominis est; et sic dicitur Christus sanctus factus, sicut et homo factus: aut
ratione sanctitatis increatae; et sic dicitur sanctus factus per modum quo homo
dicitur factus Deus; quae vel est falsa, vel minus proprietatis habens quam
prima, scilicet, «Deus factus est homo», ut infra, distinct. 7, patebit: et ita concedi
potest in aliquo sensu Christum sanctificatum esse.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut Christus non indiguit ut pro se oraret,
vel hostias offerret; ita nec indiguit ut hoc modo sanctificaretur quo alios sanctificare
venerat, scilicet per purgationem peccatorum. Per hoc tamen non removetur
quin ipse a tota Trinitate sanctus sit factus homo, cum prius nec homo,
nec sanctus homo fuerit.
Ad secundum dicendum, quod primum movens in aliquo ordine mobilium non
oportet esse immobile simpliciter, sed immobile secundum idem genus motus;
sicut caelum quod est primum alterans, movetur quidem, sed non alteratur: non
enim est primum movens simpliciter. Similiter etiam Christus, secundum quod
homo, non est primum sanctificans simpliciter, sed Deus Trinitas; est autem primum
sanctificans inquantum homo, per modum satisfacientis pro peccato; et
sic sanctificatus non est; aliquo tamen modo sanctificatus est.
Ad tertium dicendum, quod non oportet omne quod fit, ex contrario fieri, sed
solum quod fit per viam generationis et alterationis; oportet tamen omne quod fit,
ex incontingenti fieri, ut in 1 Physic. dicitur, idest quod non contingit
simul inesse. Sic autem contingens [incontingens?] non est solum contrarium
vel privatio quae requirunt subiectum, sed etiam negatio, quae consistentiam
subiecti non requirit: et sic ex non sancto Christus factus est sanctus, ut dictum est.
Quartum concedimus: quia responsio illa non valet.
|
|