sumitur ab eo quod nobilissimum in re est, cum se habeat ad genus et differentias
praecedentes proportionabiliter sicut forma ad materiam. Sed Angelus et
anima conveniunt in eo quod est nobilissimum in utroque, scilicet in intellectu.
Ergo conveniunt in ultima differentia constitutiva.
2. Si diceres, quod ultima differentia constitutiva Angeli est intellectuale, quod
ab intellectu sumitur, ultima autem differentia animae est rationale, sicut etiam
Dionysius, videtur distinguere ordinem intellectualium et
rationabilium: contra. Ea quae conveniunt communiter in duobus, non distinguunt
inter ipsa. Sed intellectus non tantum ponitur in Angelis sed etiam in anima, ut patet in
3 de Anima: similiter et ratio non tantum animae sed
etiam Angelo convenit; unde Gregorius in homil. Epiph. Angelum animal rationale
vocat; et supra Magister creaturam rationalem in Angelum et animam
distinxit. Ergo Angelus et anima non differunt penes rationale et intellectuale.
3. Si diceres, quod distinguitur penes unibile corpori et non unibile: contra.
Quidquid consequitur rem habentem esse completum, non distinguit eam essentialiter
a re alia: quia omnia huiusmodi quae sic consequuntur rem, sunt de
genere accidentium. Sed unio ad corpus est quaedam relatio quae consequitur
animam habentem in se esse completum ad corpus non dependens; alias sine
corpore esse non posset. Ergo hoc quod est unibile corpori, non distinguit
essentialiter vel secundum speciem animam ab Angelo.
4. Praeterea, differentia specifica non assignatur alicui rei nisi secundum quod
est in genere ut species: quia differentia est qua abundat species a genere. Sed
anima inquantum est forma talis corporis, non est in genere substantiae ut species,
sed ut principium. Cum ergo unibilitas non conveniat animae nisi secundum
quod est forma, videtur quod esse unibile non possit esse distinguens
secundum speciem animam ab Angelo.
5. Praeterea, ea quorum est unus finis, non differunt specie, cum cuilibet rei
proprius finis respondeat. Sed idem est finis Angeli et animae rationalis; scilicet
beatitudo aeterna, ut supra, distinct. 1, Magister dicit; quod etiam haberi ex
eo potest quod dicitur Matth. 23, 30: «Erunt sicut Angeli Dei in caelo». Ergo
Angelus et anima non differunt specie.
SED CONTRA, plus differt anima ab Angelo, quam unus Angelus ab alio. Sed
unus Angelus differt ab alio secundum speciem, ut dictum est. Ergo multo fortius
anima ab Angelo.
Praeterea, eidem formae vel perfectioni respondet idem perfectibile. Sed anima
et Angelus sunt quaedam formae, prout communiter omnes substantias a materia
separatas formas dicimus, quarum formae materiales sunt imagines, ut
|
|