Papias: Ars Grammatica

Pag 151


< 2. DE TEMPORIBVS VERBORVM >

1 Tempus igitur accidit uerbo ad quamlibet diuersi actus significationem
distinguendam. 2 Tempora uero naturaliter duo sunt,
preteritum et futurum, sed secundum ordinationem nostrorum
gestorum tria esse perhibentur: presens, preteritum et futurum.
3 Preteritum item, quia solum nobis est certum, rursus in tria diuiditur:
preteritum imperfectum, preteritum perfectum, preteritum
plusquam perfectum. 4 Itaque quod accidit ipsis rebus a
nobis actis, nomen ipsi tempori imponimus: preteritum enim imperfectum
dicitur in quo res cepit geri, necdum tamen perfecta
est; preteritum uero perfectum, in quo res iam perfecta est; preteritum
plusquam perfectum, in quo iam pridem res perfecta est.
5 Instans autem indiuiduum est proprie; uix enim stat, sed quia
in eo actus adhuc esse non potest intelligi, nisi protendatur, imperfectum
nominatur. 6 Quod ideo preponitur, quia in ipso sumus
dum loquimur de preterito et futuro et per id illa intelliguntur,
et quod ex ipso cetera tempora trahunt rationem. 7 Futurum
est quod necdum cepit fieri, tamen debebit, sed est infinitum;
cuius uox nichil significaret, nisi cogitando sumeremus notionem

Torna all'inizio