dedit mandatum liberum et expeditum, et plenam et
liberam potestatem et licentiam concessit et dedit tali,
vendendi, pignorandi, alias seu obligandi tale quid, et
debet nominari per fines, vel [super] bonis et rebus suis
mobilibus et inmobilibus, ubicunque sunt vel exstant,
per loca, nomina et vocabula, cum eorum confinibus, post
obitum et decessum predicti I., sicut ei melius visum
fuerit et placuerit, pro solvenda dote et donatione uxori
sue M., et pro solvendo debito seu debitis, et ere alieno,
quod alicui dare tenebatur, et ad confirmationem huius
mandati et contractus, dedit et tradidit ei ipsorum bonorum
et rerum possessionem, et cetera, ut supra.
DE MANDATO FACTO A NOTARIO CONPLENDI INSTRUMENTA
SUA.
Anno Domini millesimo et cetera. Talis iudex et notarius
mandatum inrevocabile fecit, et liberam potestatem
atque licentiam plenam dedit atque concessit, tali
iudici et notario, et eidem plenarie et in totum conmisit
omnes et singulas scripturas et inbrevieturas, seu scripta
vel scriptas conplendi cartulas, et contractus, sive instrumenta,
actenus ab ipso rogatas et inbreviatas, conficendi,
scribendi et in publicam formam redigendi, et
subscribendi, et etiam instrumenta ab aliquo admissa
reficiendi, et in publicum redigendi, et inferius ab eo
scripta, nondum facta, subscriptione subscribendi, et
etiam cancellandi, et omnia et singula faciendi sicut
ipse B. facere et conplere poterat vel debebat, in bona
fide, sine fraude, sicut ei melius visum fuerit; promittens
habere et tenere ratum et firmum, et quicquid ab ipso
vel per ipsum I. factum fuerit de predictis, vel aliquo
predictorum. Que omnia et singula voluit valere, et
valeant, in vita sua, et etiam post mortem et decessum
eius; et non in vita sua; vel: voluerit valere et in vita
et post decessum; vel: voluit valere de hinc ad tale
tempus.
|
|