Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 77


se corium in hoc monte occisi bisontis vidisse, in quo quindecim, ut aiebat, homines,
unus iuxta alium potuissent cubare.
9. Indeque Alboin cum Venetiae fines, quae prima est Italiae provincia, sine
aliquo obstaculo, hoc est civitatis vel potius castri Foroiulani terminos introisset,
perpendere coepit, cui potissimum primam provinciarum quam ceperat committere deberet.
Siquidem omnis Italia, quae versus meridiem vel potius in eorum extenditur,
Tyrreni sive Adriatici maris fluctibus ambitur, ab occiduo vero et aquilone iugis
Alpium ita circumcluditur, ut nisi per angustos meatus et per summa iuga montium
non possit habere introitum; ab orientali vero parte, qua Pannoniae coniungitur,
et largius patentem et planissimum habet ingressum. Igitur, ut diximus, dum Alboin
animum intenderet, quem in his locis ducem constituere deberet, Gisulfum, ut fertur,
suum nepotem, virum per omnia idoneum, qui eidem strator erat, quem lingua propria
"marpahis" appellant, Foroiulanae civitati et totae illius regioni praeficere statuit. Qui
Gisulfus non prius se regimen eiusdem civitatis et populi suscepturum edixit, nisi ei

Torna all'inizio