Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 435


Quod non sic ordinanda est civitas, sicut Socrates
statuebat. Cap. XIV.

Quia credimus Philosophos determinantes de Politiis,
et de ordine civium, non sine ratione locutos fuisset
ideo bene se habet eorum opiniones tractare, non ostentationis
causa, sed quia hoc requirit praesens methodus,
quam intendimus tradere de regimine civitatis, et regni.
Viso enim quid circa hoc senserunt Philosophi, et
pertractatis eorum opinionibus, clarius apparebit quid
circa huiusmodi regimen sit censendum. Quare cum patefactum
sit in praecedentibus, non expedire civitati possessiones,
uxores, et filios esse communes, ut Socrates statuebat;
nec esse decens, mulieres ordinari ad opera bellica;
nec esse utile, eosdem semper in eisdem magistratibus
praefici, ut Socrates statuisse videbatur. Restat ergo
exequi de iussione et ordine civitatis, quam Socrates ordinavit.
Dicebat enim Socrates, ut supra tangebam, civitatem
quinque in se debere habere. videlicet principem,
consiliaros, bellatores, artifices, et agricolas. Volebat enim
bellantes esse partem civitatis distinctam ab aliis civibus.
Numerum autem bellantium statuebat, dicens, in
qualibet civitate debere esse ad plus quinque millia, ad
minus mille. Huiusmodi autem statutum quantum ad bellatores
tripliciter improbari potest, secundum tria quae
de ipsis bellantibus Socrates statuebat. Primo enim dicebat
eos esse alios et distinctos ab aliis civibus. Secundo
statuebat magnam multitudinem bellatorum. Tertio ponebat
eos in quodam determinato numero. Prima via
sit patet. nam semper bonum commune praeponendum
est bono privato: naturale enim est partem se exponere
periculo pro toto, ut brachium statim exponit se periculo
pro defensione corporis, praeter ergo ordinem naturalem

Torna all'inizio