Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 524


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod commune quod manet in mutatione, idem
numero est subiectum, sed idem genere manet in natura generis; et ita in hac
transmutatione manet eadem numero anima; sed visio vel cognitio idem genere.
Ad secundum dicendum, quod informitas illa non est de pertinentibus ad speciem
fidei, sicut imperfectio aenigmatica; et ideo non est simile.
Et similiter dicendum ad tertium.
ARTICULUS 2
Utrum caritas viae evacuetur in patria
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod caritas viae evacuetur. 1 Corinth. 13, 10: «Cum venerit quod
perfectum est, evacuabitur quod ex parte est». Sed caritas est ex parte: quia
illud praeceptum: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo», non totaliter
impletur in via, ut supra dictum est, dist. 23, quaest. 3, art. 4. Ergo caritas
evacuabitur.
2. Praeterea, destructa causa destruitur effectus. Sed fides generat caritatem,
sicut dicitur Matth. 1, in Glossa. Cum ergo fides evacuetur, et caritas evacuabitur.
3. Praeterea, sicut fides est aenigmatica, ita et caritas; quia caritas movet
affectum in id quod non per speciem videtur. Sed fides quae est aenigmatica,
evacuabitur. Ergo et caritas.
4. Praeterea, motus cessat cum perventum fuerit ad terminum. Sed caritas est
quidam motus mentis in Deum. Ergo cum ad terminum pervenietur, caritas
cessabit.
5. Praeterea, ea quae sunt unius rationis, unum in alterum potest proficere, si different
secundum perfectum et imperfectum. Sed caritas viae quamvis possit crescere,
nunquam tamen potest pervenire ad modum caritatis patriae. Ergo caritas
viae et patriae non sunt unius speciei; et ita videtur quod caritas evacuetur.
SED CONTRA, 1 Corinth. 13, 8: «Caritas nunquam excidit».
Praeterea, praesentia amati non tollit amorem, sed auget. Caritas autem est
amor Dei. Ergo quando Deum praesentem videbimus, non tolletur caritas, sed
magis augebitur.

Torna all'inizio