Praeterea, «Fides est substantia sperandarum rerum», Hebr. 11, 1. Sed ea quae
speramus, sunt supra rationem: quia «oculus non vidit nec auris audivit nec in cor
hominis ascendit quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum»; 1 Corinth. 2, 9.
Ergo et fides debet esse de his quae sunt supra rationem.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod credere his quae non videmus, non sit laudabile
neque meritorium. Quia qui «cito credit levis est corde», ut dicitur Eccli. 19, 4.
Sed qui credit his quae nullo modo videt, nimis cito credit. Ergo magis est vituperandus
quam laudandus.
2. Praeterea, abnegare rationem, quae est nobilissimum eorum quae in nobis
sunt, est vituperabile. Sed qui credit ea quae non sunt rationi consona, rationem
abnegat. Ergo est vituperabilis.
3. Praeterea, discretio est illa quae facit omne opus hominis laudabile. Sed cum
omnis nostra discretio sit per rationem, in his quae praeter rationem sunt, non
habemus aliquid quo discernamus. Ergo hoc credere non est laudabile: quia ita
potest aliquis credere falsis sicut veris.
SED CONTRA est quod dicitur Ioan. 20, 29: «Beati qui non viderunt, et
crediderunt».
Praeterea, omnis actus virtutis est meritorius et laudabilis, quantum est in se.
Sed credere quae non videntur, est actus fidei, quae est virtus. Ergo est laudabile
et meritorium.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod ratio humana diminuat meritum fidei. Ratio enim sufficienter
probans, totaliter meritum fidei evacuaret: quia, ut dicit Gregorius:
«Fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum».
Ergo ratio aliqualiter persuadens, meritum fidei diminuit.
2. Praeterea, illud quod inducit ad corruptionem fidei, diminuit meritum fidei.
Sed rationes et disputationes inducunt corruptionem fidei, ut dicit Averroes in
3 Physic., ex hoc quod homo audit alia, et ex hoc minus adhaeret
his quae consuevit audire, et dubitare incipit. Ergo videtur quod ratio humana
meritum fidei diminuat.
3. Praeterea, opus quod pure propter Deum fit, magis est meritorium quam
quando cum hoc fine admiscetur aliquid aliud temporale. Ergo pari ratione
humana ratio fidei admixta meritum fidei diminuit.
SED CONTRA, per rationes humanas fides elucidatur. Sed elucidantibus vita
aeterna promittitur; ut patet Eccli. 24, 31: «Qui elucidant me, vitam aeternam
habebunt»; quod non esset, si per elucidationem meritum fidei diminueretur.
Ergo videtur quod ratio humana meritum fidei non diminuit.
|
|