: Historia custodum Aretinorum

1482


Guidolus adquisivit partem fratris et post utrasque dedit canonicis pro anima sua, tamen
recepit inde vestimentum banbacinum. Viventius clericus et Signorellus fratres non
habentes filios, reliquerunt partem illius altaris et omnia sua nepotibus suis, filiis fratris
sui Teozonis, scilicet Bosoni et Iocundo, qui fuit archidiaconus et prepositus, qui et
reliquid omnia sua Bosoni fratri suo cum predicta parte altaris. Boso autem dedit illam
canonicis et accepit pro ea terram de Vilalba, quam dedit Sophia comitissat pro anima
Henrici, filii Uguizonis, mariti sui.
10. Ne fallaces compositores iudicemur, qualiter panes oblationis ęcclesie Sancti
Stephani et Sancte Marie ante nostros oculos multotiens divisi fuerint, breviter dicamus.
Si essent LXIIII panes aut quilibet, in primis canonici tollebant ex eis XVI, quę erat
quarta pars. Relinquebantur XLVIII, et fiebant ex eis quattuor partes. Tunc ex ipsis
Gerardus Mascari tollebat XII, et XII Iohannes Blancus. Duodecim erant inter Sizonem
et Bonicum. Alii XII, qui remanebant, taliter divisi erant: Ucellittus et Widolus, filii
Blanki, habebant XI. Alios VI, qui remanserant, habebant Pincus et Briccus fratres
Alter eorum habebat tres filios et tres panes, et alius similiterm.
Omnia, quę a nobis hic scripta sunt, testem Deum secretorum agnitorem habemus,
nichil esse aiunctum studiose, sed et compendiose descripsimus veritatem.

Torna all'inizio