Petrus Mallii: Descriptio basilicae Vaticanae

Pag 434


in dominica de [H]ierusalem ad Sanctam Crucem; in dominica
de Gaudete ad Sanctum Petrum; in Nativitate Domini; in festo
sancti Stephani; in Epyfania Domini ad Sanctum Petrum; in dominica
Laetare [H]ierusalem ; in Pascha; in secunda feria post Pascha
ad Sanctum Petrum; [Nota quia semper cum domnus papa coronatur
ad Sanctum Petrum accipiunt canonici pro presbiterio .VIII.
solidos lucenses et .X. solidos pro vestario]; in dominica Ego sum
Pastor bonus ; in Ascensione Domini; in Pentecoste; in festivitate
sancti Petri; in festivitate sancti Silvestri; in anniversario suo.
DE NOCTURNIS STATIONIBUS.
55. Heae sunt nocturnales stationes Sancti Petri: dominica de
Gaudete ; Epyfania; Ascensio Domini; Pentecostes; festivitas sancti
Petri et octava eius; festivitas sancti Andreae. In unaquaque istarum
stationum scholae palatii, cardinales scilicet presbiteri, diaconi cardinales,
subdiaconi, cantores, regionarii, acoliti debent habere .V.
solidos denariorum papiensium de altari beati Petri pro caenatica;
archidiaconus debet accipere .XVIII. denarios papienses pro his qui
cantant responsoria, qui etiam denarii per manus suas expenduntur
his qui incipiunt responsoria. Si vero curiales non interfuerint
officiis, canonici ecclesiae habent praedictos denarios, quoniam ipsi
faciunt officium, et ad missam medietatem altaris praedictae scholae
habent inter se et capellanos domni papae usque ad finem missae.
Canonici vero Beati Petri .XII. solidos accipiebant antiquitus, sed
modo habent .VII. solidos lucenses per stationem. Si vero absens
fuerit domnus pontifex, et venerit cardinalis solus cantare missam,
in quacumque statione totam medietatem altaris predictae scholae
habent; cardinalis vero qui cantat missam, habet tertiam partem

Torna all'inizio