Et si monachica vita velle habeant vivendi, plebi quidem sibi subiectae
preclariori veste induti debitum praedicationis persolvant et in secreto propositum sui
servent cordis, ut, qui videt in abscondito, Deus reddat illis in palam; scriptum quippe
est: “Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris conpungimini”. Non enim
nos honor commendat vestium, sed splendor animarum. Monachi vero lanea indumenta
iuxta normam et regulam monachicae disciplinae atque traditionem sanctorum
probabilium patrum sine intermissione utantur. Si enim, abrenuntiantes ea quae
saeculi sunt, tota se Deo intentione contulerunt, de omnibus inlicitis debent abstinere,
ut, quantum corpori suo sustinuerint laborem, tantum remunerationis praemium a Deo
percipere mereantur. Apostolis quippe divinum datum est mandatum, duas tunicas
non habendi – tunicas dixit utique laneas, non lineas. Qui ergo oboedierit dominico
praecepto, bonis actibus inhaerens, habebit vitam aeternam. Item ex canone Antioceni
concilii; capitulo decimo de his qui vocantur chorepiscopi decretum est: Qui in
vicis vel possessionibus chorepiscopi norninantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint
et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctae sinodo placuit, ut modum proprium recognoscant
et gubernent subiectas sibi eclesias earumque moderamine curaque contenti sint; ordinent etiam
lectores et subdiaconos atque exorcistas, quibus promotiones istae sufficiant. Nec presbiterum vero
nec diaconum audeant ordinare praeter civitatis episcopum, cui ipse cum possessione subiectus est.
Si quis autem transgredi statuta temptaverit, depositus, quo utebatur, honore privetur. Chorepiscopum
vero civitatis episcopus ordinet, cui ille subiectus est.
Secundo capitulo de episcopis, presbiteris et diaconibus dampnatis, quod pristinum
officium usurpare non debeant.
Ex libro canonum sanctorum apostolorum; capitulo vicesimo nono dictum est:
Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus depositus iuste super certis criminibus ausus fuerit
attrectare ministerium dudum sibi commissum, hic ab eclesia penitus abscidatur.
Tertium capitulum de presbiteris supervenientibus.
Ex concilio Cartaginiense; capitulo undecimo: Si quis presbiter contra episcopum
suum inflatus schisma fecerit, anathema sit. Ab universis episcopis dictum est ter:
Anathema sit. Si quis presbiter a praeposito suo correptus fuerit, debet utique aput vicinos episcopos
conqueri, ut ab ipsis eius causa possit audiri ac per ipsos suo episcopo reconciliari. Quod
nisi fecerit, sed superbia, quod absit, inflatus secernendo se ab episcopi sui communione subduxerit
ac separatim, cum aliquibus [ schisma] faciens, sacrificium Deo obtulerit, anathema habeatur et locum
amittat. Si querimoniam iustam adversus episcopum non habuerit, inquirendum erit.
Quartum capitulum de presbiteris agrorum, quam obedienciam debent exhibere
episcopis et presbiteris cardinalibus.
Ex concilio Neocesariensi; capitulo XIII, ita continetur: Presbiteri ruris in eclaesia
civitatis, episcopo praesente vel presbiteris urbis ipsius, offerre non possunt nec panem sanctificatum
dare calicemque porrigere. Si vero absentes hi fuerint, et ad dandam oracionem vocentur, soli
dare debebunt. Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse,
ut, quod ministraverint propter studium, quod erga pauperes exhibent, honorentur.
|
|