corporis et cordis, quem regam bona doctrina, vt crescet
in bonis moribus et fama; et magnificabit Deus nomen meum
in ipso et relinquam post me bonam memoriam de me. Et
respondens mulier ait ad eum: Nequaquam loqui debes de
eo quod nescis, nisi tibi phas est hoc dicere. Quis
enim te certificauit si peperero aut non? et si masculum peperero
aut feminam? aut virum vixerit natus aut qualis erit
ratio pueri eiusque distractio? Relinque igitur hec et spera in
domino et expecta eius voluntatem. Nam vir sapiens non
debet loqui de his que nescit, nec iudicare temptet opera
diuina; inutiles enim cogitationes in corde hominis sunt
quamplures, consilium tamen Domini confirmabitur. Quicumque
enim assumit talia verba loqui, accidet ei simile
quod accidit heremite cuidam super quem vas mellis effusum
est. Et dixit maritus eius: Quomodo fuit hoc? Ait vxor:
Dicitur [quod] olim quidam fuit heremita apud
quendam regem, cui rex prouidebat quolibet die pro sua
vita, scilicet prouisionem de sua coquina et vasculum de
melle. Ille vero comedebat decocta et reseruabat mel in quodam
vase suspenso super suum caput donec esset plenum.
Erat autem mel percarum in illis diebus. Quadam vero die,
dum iaceret in suo lecto, eleuato capite, respexit vas mellis
quod super eius caput pendebat, et recordatus [est] quoniam
mel de die in diem vendebatur pluris solito seu carius, et dixit
in corde suo: Quando fuerit vas plenum, vendam ipsum vno
talento auri, de quo mihi emam decem oues, et successu temporis
he oues facient filios et filias, et erunt viginti. Postea
vero ipsis multiplicatis cum filiis et filiabus in quattuor annis
erunt quattuor centum. Tunc de quibuslibet quattuor ouibus
|
|