Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 189

Liber III


maximam vim argumentorum, materiamque, ad scribendum amplissimam praebebunt. Iucunditas eodem modo ab omni vitae ac fortunae genere et rerum omnium cognitione petetur. Ostendemus praeterea cognitionis et scientiae cupiditatem homini non ab homine aut casu aliquo, sed ab ipsa rerum omnium parente natura, hoc est ab Deo datam. Exemplis postremo clarorum omnis generis virorum agemus lectoremque ad eorum quos audierit, viderit, legerit, aemulationem, quantum poterimus, incitabimus. Eadem de omni virtute ratio erit. Gloriam virtutum et rerum gestarum in hac vita praemium esse, oportebit ostendere: eam non ab hominibus tantum, sed a caeteris quoque animantibus expeti, equorum maxime exemplis comparabimus. Tum quid gloriae causa homines in omni vita et fortuna gesserint, quae pericula adierint, quam multi etiam ultro mortem oppetierint, ostendemus lectoremque eorum exemplis et imitatione ad aliquod praeclarum facinus inflammabimus. Ad eam rem ingenium, materiam, tempus opportunitatesque omnes illi adesse ostendemus. Immortalitatem non ab animalibus tantum, ut gloriam: sed ab inanimatis quoque rebus, ut plantis ac lapidibus expeti optarique docebimus. Omnia enim quantum natura liceat, diuturnitatem et sui conservationem affectant.

Torna all'inizio