nec de monasterio quisquam ad eos posset aliquatenus transvadare.  
Vicebant autem ex aliquantis castaneis quas secum detulerant.  
Cumque dies dominicus advenisset et alia cibi spes nulla  
iam superesset, cęperunt fratres pauculas quę remanserant castaneas  
deglovere, et iam quodammodo dubitantes ultimum  
ex eis convivium preparare. Romualdus autem, ut erat semper  
alacri vultu, fidenter ait quia nisi Deus sibi panem per aliquem mitteret,  
ipso die nullatenus manducaret. Discipuli vero mirantes  
inter se in qua spe hoc ille presumeret, certi tamen quia magister  
incaute aliquid vovere non posset, cibum iam tantę solemnitati  
congruum cêperunt fiducialiter expectare. Sexta igitur diei hora  
iam propinquante, ecce tres viri onusti pane et vino et aliis cibis  
adveniunt, qui se de longinquis partibus cum multo labore pervenisse  
ad eos dicunt. Tunc itaque spirituali omnes repleti gaudio  
benedicentes Deum, pariter cibum sumunt et beatum virum per  
revelationem hoc cęlitus agnovisse indubitanter agnoscunt. 
LXVIII. Quodam tempore venit vir venerabilis Sitriam.  
Qui cum adhuc ieiunus esset et fratres utpute  
in arduis montibus piscem quem ei ad comedendum apponerent  
non haberent, cęperunt inter se quodammodo confusi erubescere et  
quid pro tam venerabili hospite acquirere potuissent anxie  
cogitare. Tunc frater quidam, puto divinitus inspiratus, ad siccum  
pene rivum, qui iuxta preterfluebat, cum festinatione  
cucurrit, ubi nimirum et aquę exiguum erat: piscis vero illic 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
 
  |