Salimbene de Adam: Cronica

Pag 84


XII: Multiplicat gentes et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
Quod accidit beato Iob, qui habuit multiplicatos VII filios
et tres filias, sed perdidit eos diabolo procurante et Deo permittente,
ut habetur Iob I. Sed subversas istas gentes in integrum
restituit, quando fuerunt ei VII filii et filie tres, ut habetur Iob
ultimo. Secundum quod nobis considerandum occurrit est quia
potius nos ibimus ad defunctos, quam ipsi revertantur ad nos,
sicut dixit David, II Reg. XII, cum de mortuo filio loqueretur:
Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertetur ad me. Item Iob
VII: Sicut consumitur nubes et pertransit, sic qui descenderit ad
inferos: non ascendet nec revertetur ultra in domum suam, neque
cognoscet eum amplius locus eius
. Ideo dicit Iere. XXII: Plangite
eum qui egreditur, quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis
sue
. Ideo dicit Iob XIIII: Homo, cum dormierit, non resurget.
Donec atteratur celum, non evigilabit neque consurget de somno
suo
. Tertium quod nobis considerandum occurrit est ut, dum
tempus habemus, circa salutem nostram solliciti simus, ne nobis
contingat dicere quod dicturi sunt illi de quibus habetur Iere.
VIII: Transiit messis, finita est estas, et nos salvati non sumus.
De qua materia supra sufficienter posuimus. Nunc ad ordinem
et cursum hystorie et narrationis nostre redeamus et ubi
dimisimus inchoemus.
Diximus enim supra quod anno Dominice incarnationis
MCCXXIX Bononienses obsederunt in mense Augusti castrum
Sancti Cesarii et ipsum ceperunt, videntibus Mutinensibus, Parmensibus
et Cremonensibus, qui ibi erant cum exercitibus suis.
Et fuit maximum prelium quadam nocte inter eos et Bononienses,
et manganelle fuerunt Bononiensibus violenter ablate; quarum
magnam multitudinem, cum adhuc essem puerulus, vidi in platea
Veteri civitatis Parme, iuxta baptisterium et episcopium et
maioris ecclesie frontispicium. Et pugnatum est acriter in illo
bello, et fuit mortalitas maxima hominum, peditum et militum,
ex utraque parte. Et ingravatum est bellum contra Bononienses.
Et Bononienses affecti labore et tedio hostibus terga dederunt
et fugerunt, carrocium suum et omnia que habebant dimittentes
in campo. Et Mutinenses voluerunt carrocium Bononiensium tollere

Torna all'inizio