dederit, sue habeant potestati, unde eorum sortem tollere non 
debeamus; tantum per annos singulos, in kalendis septembris, illi 
et eorum heredes dent in parte suprascripti monasterii granum 
bonum et bene siccum modium unum, et de ordeo modium unum, 
pro ipso terratico, per singulas quoque casas quante fuerint, mensuratum 
ad ipsum modium, quod consuetudo est mensurare in 
predicto loco; de predictis vineis, quod inde fecerint per singulos 
[.....] unam tractoriam de vino iustam dare debeant quantas vineas 
habuerint per singulas vindemias, vinum mundum ante missum 
nostrum pisatum modia duo, mensuratum ad predictum modium 
quod superius diximus, et assignet illud ad ipsum missum 
nostri monasterii in ipso castello, per singulos annos, pro parte 
nostri monasterii; qui vero porcos habuerint, ex eis dent escaticum 
de undecim porcos unum, et ipsi habeant decem, quia sic inter nos 
convenit; et pars nostri monasterii defendamus eis et eorum heredibus 
predictas terras cum viis intrandi et exiendi ab omnes homines. 
Si vero ipsi homines suprascripti et eorum heredes non fecerint 
nec compleverint nobis omnia, que suprascripta sunt, unam libram 
auri se et suos heredes in parte nostri monasterii componere obligaverunt, 
et omnia suprascripta percompleant. de nominata guadia 
se ipsos et suos heredes obligaverunt, mediatores ad pignerandum 
per nominative bovi, bacce, porci, caballi et omnia sua usque ad 
legem. Ego Iohannes notarius.
  |  
  |