Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 166


incipit esse iustus, cum sui accusator existit" . Et c.92v.a
hic nota quod, ad veram confessionem, primo requiritur
contricio cordis, ut homo doleat de peccatis perpetratis
et proponat de cetero non peccare. Est – inquam –
contricio, prout scribit Ysy. in secundo li. de
Summo bono
, " humilitas mentis cum profluvio lacrimarum
de timore peccati nata . Et illa est perfecta compunctio
que a se repellit desideria terrenorum. Et ille
vere preterita mala deflet qui futura iterum non commictit" .
Proceditque ista contricio a libertate arbitrii
cum adiutorio divine gracie et potest in homine tanta
esse, quod non solum tollit culpam, sed penitus extinguit
penam. Secundo requiritur integra confessio oris,
ut peccator dicat omnia peccata quorum reminiscitur
unico sacerdoti, nec dicat partem peccatorum uni sacerdoti
et reliquam partem alteri. Tercio satisfacio operis
secundum arbitrium sacerdotis. Require in li. Vir
c. Radamantus et c. Minos. Estque confessio ita necessaria
ad salutem, quod scribit beatus Thomas in IIII li.
Contra genti.: " Si prelati vellent, nequirent dispensare

1



5




10




15




20
Torna all'inizio