Sed gerundia bene construuntur
cum accusativo, ut vado lectum,... in legendo
Virgilium proficitur . Ergo ista gerundia
non sunt nomina.
< 2-UTRUM ISTA CONSTRUCTIO VERBI SUBSTANTIVI
CUM GERUNDIVO, legendum est
musas , SIT POSSIBILIS >
Secundo queritur de ista constructione
verbi substantivi cum gerundivo, legendum
est musas .
< 2-1-Quod non >
Et videtur quod non sit possibilis, hoc est
quia gerundivum non potest construi
cum verbo substantivo, sic. Si construatur
gerundivum cum verbo substantivo, aut
hoc esset a parte ante, aut a parte post.
Sed non a parte ante nec a parte post cum
ipso construitur. Ergo etc. Quod a parte
ante non possit construi probatur sic,
quia si construetur a parte ante, oportet
quod hoc esset in ratione suppositi. Sed
quod gerundivum non posset supponere,
hoc apparet, quia verbum est, ut apparebit
in solutione primi problematis.
Item, non potest supponere hoc quod
dico legendum , quia accusativi casus est.
Et est probatio consequentie, quod accusativis
et nominativis, quibus concessa est
|
|