vadit Raçolum iuxta Bagnolum dirupta fuit atque destructa. Et
glaream super stratam positam asportaverunt dicte inundationes
diluvii et aquarum in campos et fossatos, ita quod tale diluvium
auditum non fuerat, nec aliquis recordabatur ullis temporibus
per antiquos. Et Crustuneum crevit et sparsit alio modo iuxta
burgum Sancti Stephani et Omnium Sanctorum extra portam,
ita quod inundationes aquarum ascenderunt super stratam in
burgo Omnium Sanctorum in civitate Regina. Et implete fuerunt
domus de predicto burgo ab utraque parte strate de aqua que
veniebat de Crustuneo, et tota strata plena erat de dicta aqua
et diluvio, ita quod navis poterat ire per dictam stratam totam
super aquam. Et totum hospitale Sancte Katerine erat plenum,
et hospitale Sancti Geminiani similiter plenum fuit aqua, ita quod
tota strata videbatur esse navigium magnum. Et maximum
damnum recepit dictum hospitale Sancti Geminiani de blado et
aliis rebus que ducte fuerunt per dictum diluvium; et tota strata
de Mutilena videbatur esse navigium. Et iuncta fuit aqua fluminis
Mutilene cum aqua Crustunei, et ibant dicta flumina per campos
et domos, ita quod videbatur quod esset ibi mare; et plures bestie
necate fuerunt, scilicet pecudes hospitalis Sancti Petri in Vincula
Mutilene et alie multe bestie. Et nec audita neque visa fuerunt
talia diluvia, et tales inundationes aquarum ab antiquis non recordabantur.
Et ista diluvia fuerunt per totum mundum. Et duraverunt
dicte pluvie et predictum diluvium per totam estatem et
per totum autumnum, ita quod bene homines non poterant seminare.
Et per villam Crustunei prope Masençaticum domus dicte
ville implete fuerunt aqua de dicto fluvio; et per predictum
tempus duravit pluvia per XIIII menses.
Hic ostenditur quod eodem anno MCCLXXVI isti tres summi pontifices legitime
extiterunt, scilicet Innocentius quintus, Adrianus quintus et
Iohannes XXI.
Et eodem anno obiit papa Innocentius quintus XXIIa die
Iunii. In quo anno electus fuit dominus Octobonus de Fisco, nepos
|
|