Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 182


Sed respectu bonorum intellectualium, et respectu virtutum,
si sit intensus amor, est laudabilis, et quasi communis.
Nam nunquam quis virtuosus esset, nec proprie virtutes
diligeret, si nollet in eis habere consortium. Huiusmodi
ergo zelus respectu bonorum honorabilium diffinitur
a Philosopho 2. Rheto. quod est tristitia de huiusmodi
bonis, non quia insint alteri, sed quia non insunt sibi. zelus
ergo reducitur ad amorem. Sic etiam gratia reducitur
ad amorem: quia ex amore efficitur aliquis gratiosus.
Gratia enim (ut de ea tractat Philosophus, et ut
est passio) non est aliud, quam quidam motus animi, per
quem inclinatur aliquis ad beneficia conferendum. zelus
ergo et gratia reducuntur ad amorem. Sed verecundia
reducitur ad timorem. Dupliciter autem quis timere potest,
videlicet, corruptiones, et inhonorationes. qui enim
expavescit mala corruptiva, dicitur timidus. sed ille qui
expavescit turpia et inhonorativa, dicitur verecundus. Nihil
est aliud verecundia, quam timor inhonorationis, vel
inglorificationis. unde verecundia erubescentia nominari
consuevit, quia verecundantes commuiniter erubescunt,
sicut timentes pallescunt. Nam ex eo, quod aliquis credit
se amittere vitam, quod est bonum interius, timet: sed
ex eo, quod credit se amittere gloriam et honorem, quae
sunt bona exteriora, verecundatur. In timendo ergo sanguis
recurrit ad interiora, et membra remanent pallida:
quia timor consurgit ex eo, quod quis se credit amittere
interiora bona. Sed cum quis verecundatur, sanguis fluit
ad exteriora, et facies apparet rubea; currit ergo sanguis
tunc ad exteriora, quia verecundia consurgit ex eo quod
quis se credit amittere exteriora bona. Duplex ergo est
timor, unus amittendi vitam, et bona interiora, per quae
quis pallescit, et alius amittendi gloriam, et honorem,
quae sunt bona exteriora per quae quis erubescit. Timor
ergo ***, et amittendi bona interiora quia non habet
speciale nomen, retinet sibi nomen commune. et dicitur

Torna all'inizio