proferens, dicens, cap. 12 et 13: «Finem loquendi omnes pariter audiamus:
Deum time, et mandata eius observa». Et hoc est unum ex illis quae ab eo
in persona stultorum inducuntur.
Ad secundum dicendum, quod corruptio invenitur in omnibus corruptibilibus
secundum unam rationem communem, quantum ad id quod per se corruptioni
convenit, sed non quantum ad id quod accidit ei. Cum enim corruptio sit proprie
compositi transmutatio de esse in non esse, hoc per se ad corruptionem
pertinet ut compositum esse desistat; et quia compositum habet esse ex
coniunctione formae ad materiam, ideo divisio formae a tali materia invenitur
in qualibet corruptione; sed quod forma in nihil cadat, vel non, hoc corruptioni
accidit ex ratione propria huius formae vel illius. Si enim sit forma talis cuius
esse sit absolutum et non dependens, in cuius esse participationem materia
adducitur ex hoc quod perficitur tali forma, contingit ut ex defectu materiae
compositum huiusmodi esse amittat, secundum hoc quod improportionata ad
ipsum efficitur: et tamen ipsa forma remanet in suo esse, et sic destructio est
compositi, forma remanente. Si vero forma non habeat esse absolutum in quo
subsistat, sed sit per esse compositi, tunc ex quo compositum desinit esse, oportet
quod forma etiam esse amittat, et per accidens corrumpatur.
Ad tertium dicendum, quod, sicut dicit Commentator in 3 de Anima,
intellectus non eodem modo dicitur forma cum aliis formis
materialibus; quod quantum ad hoc dico verum esse (licet ipse aliud intendat)
quod anima cum habeat esse absolutum, ut eius operatio ostendit, non habet
esse per esse compositi, quin potius compositum per esse eius; et ideo corrupto
corpore non corrumpitur per accidens anima sicut aliae formae, quae non sunt
nisi per esse compositi, nec aliquam operationem habent nisi mediante materia.
Ad quartum dicendum, quod anima rationalis praeter alias formas dicitur esse
substantia et hoc aliquid, secundum quod habet esse absolutum; et quod dicitur,
quod anima potest dupliciter considerari, scilicet secundum quod est substantia,
et secundum quod est forma, non est intelligendum quantum ad diversa
quae in ipsa sunt, quasi aliud sit essentia sua et aliud ipsam esse formam, ut sic
esse formam accidat sibi sicut color corpori: sed distinctio accipitur secundum
eius diversam considerationem; non enim ex hoc quod est forma habet quod
post corpus remaneat; sed ex hoc quod habet esse absolutum, ut substantia
subsistens: sicut etiam homo non habet quod intelligat ex hoc quod est animal,
sed ex hoc quod est rationalis; quamvis utrumque sit sibi essentiale.
Ad quintum dicendum, quod ex ratione illa non plus probatur quam hoc, scilicet
quod id quod habet virtutem ad hoc ut sit semper, dum habet illam virtutem,
non terminat esse suum ad aliquod tempus ante vel post, quasi non potuerit per
hanc virtutem plus quam certo tempore durasse; et hoc etiam in anima verum
|
|