Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 868


Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod in scientia humanorum non sit aliquid noxiae curiositatis.
Maxime enim cognoscere mala, malum esse videtur. Sed scientia malorum
bona est; alias in Deo non esset. Ergo in scientia non potest esse aliquid
noxiae curiositatis.
2. Praeterea, quanto aliquis magis accedit ad suam perfectionem, tanto magis
laudabilis est. Sed homo per scientiam cuiuslibet rei perficitur, quia trahitur de
potentia ad actum, cum intellectus noster sit potentia omnia intelligibilia, ut
dicitur in 3 de Anima. Ergo in scientia non potest accidere peccatum.
3. Praeterea, in medio non est accipere superfluum, sicut nullus potest esse
nimis castus. Sed scientia in medio consistit, cum sit virtus intellectualis, ut in
33 distinct., quaest. 1, art. 3, dictum est. Ergo non potest esse superfluitas in
sciendo; et ita non potest esse aliqua noxietas curiositatis.
SED CONTRA, nullus punitur nisi pro peccato. Sed Hieronymus,
se punitum astruit pro eo quod in libris Ciceronis studebat.
Ergo potest esse in scientia humanorum peccatum.
Praeterea, expendere tempus in inutilibus, videtur non esse sine peccato. Sed
quaedam scientiae videntur esse vel parum vel nihil utiles ad bene vivendum,
cui homo debet totus insistere; sicut scientiae mathematicae. Ergo videtur quod
in eis studere sit peccatum.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod duorum dividentium aliquod
commune, illud quod aliquam excellentiam super rationem communis
addit, proprium nomen ex illa differentia addita accipit. Quod autem nullam
differentiam dignitatis addit, nomen commune retinet; sicut patet in proprio et
definitione: quia proprium essentiale dicitur «definitio», proprium autem non
essentiale vocatur nomine communi «proprium». Similiter etiam est in proposito.
Omnis enim certitudinalis cognitio alicuius, et praecipue si sit complexi, per
rationis collationem habita, scientia dicitur. Sed illa quae est de altissimis,
quasi aliarum ordinatrix et iudex, proprium nomen superaddit, et sapientia
dicitur; aliae vero scientiae quae ei subduntur, simpliciter scientiae nomen retinent.
Et hoc modo accipiendo scientiam, est tantum de rebus creatis, sapientia
vero de divinis; sive loquamur in virtutibus intellectualibus, sive in donis.

Torna all'inizio