patrem vestrum illum honorate et ad eius doctrinam corda vestra inclinate, quia
illum non pro lucro aliquo temporali conquirendo direximus, sed pro lucro animarum
vestrarum ad vos eum misimus. Diligite ergo Deum et in nomine eius baptismum
suscipite, quia dominus Deus noster, quod oculus hominis numquam vidit nec in cor
hominis ascendit, praeparavit diligentibus se. lam recedite a malis operibus et agite
bene. Non adoretis idola nec immoletis carnes, quia Deus non recipit ista. Sed in
omnibus, secundum quod vos frater noster Bonifatius docuerit, observate et agite; et
salvi eritis, et vos et filii vestri, in sempiternum. Facite ergo et domum, ubi debeat
ipse pater vester episcopus habitare, et aecclesias, ubi orare debeatis, ut Deus indulgeat
peccata vestra et donet vobis vitam perpetuam.
------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
REVERENTISSIMO ET SANCTISSIMO FRATRI BONIFATIO COEPISCOPO
GREGORIUS SERVUS SERVORUM DEI.
Desiderabilem mihi a te missus Denual relegiosus presbiter attulit nuntium,
cum te sospem narravit et ministerio, pro quo missus es, favente Deo proficere
nuntiavit. Detulit etiam a te missas litteras, ubi indicasti, quod ager dominicus, qui
incultus iacebat et spinarum aculeis ex infidelitate riguerat, vomerem tuae doctrinae
exarantem semen verbi suscepit et fertilem messem protulit fidelitatis.
In eisdem litteris quibusdam subnexisti capitulis sciscitando, qualiter teneat
vel doceat haec sancta apostolica Romana aecclesia. Bene satis, quia beatus
apostolus Petrus et apostolatus et episcopatus principium exstitit. Et consulenti tibi
de statu aeclesiae non ex nobis quasi ex nobis, sed eius gratia, qui aperit os mutum
et linguas infantium facit disertas, qualiter tenere debeas, apostolici vigoris doctrina
edicimus.
Igitur in primis legebatur, ut quota progenies propinquorum matrimonio copuletur.
Dicimus, quod oportuerat quidem, quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad
huius copulae non accedere societatem; sed quia temperantia magis, et presertim
|
|