6. Praeterea, motus naturalis est cuius principium est intra. Sed generatio filii
ex matre, est naturalis. Ergo in ipsa materia quam mater ministravit ad formationem
conceptus, est principium aliquod active cooperans ad conceptionem; et
sic idem quod prius.
SED CONTRA, beata Virgo non fuit nisi mater Christi. Sed ad matrem non pertinet
nisi ministrare materiam, non autem aliquid active operari, quod est patris.
Ergo beata Virgo nihil active ad conceptionem Christi operata est. Media probatur
per hoc quod Philosophus dicit, 15 de Animalibus:
«Vir dat animam, formam, et principium motus; femina dat corpus et materiam;
sicut accidit in lacte coagulato, quod corpus exit ex lacte, et coagulatio ex coagulo»;
et post pauca subdit: «Manifestum est quod mas est operans, et femina
patens; sicut erit scamnum ex carpentario et ligno».
Praeterea, Augustinus dicit, 10 super Genesim ad litteram: «Christus visibilem
carnis substantiam de carne Virginis assumpsit; ratio vero conceptionis
non a virili semine, sed longe aliter, ac desuper venit». Sed virtus activa in conceptione
dicitur ratio conceptionis. Ergo agens in conceptione Christi fuit tantum
desuper, et non in beata Virgine.
Praeterea, Anselmus dicit in lib. de conceptu Virgin.: «Illud subiectum non
creata natura, non voluntas creaturae, non ulli data potestas producit aut seminat».
Ergo in beata Virgine non fuit naturaliter neque divino dono potentia
activa corpus Christi producens.
Praeterea, nulla virtus creata subito operatur. Sed in conceptione Christi simul
et subito factum est quidquid ibi factum est de organizatione, animatione, et
huiusmodi. Ergo non fuit active nisi per virtutem increatam.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc diversimode opinatum est. Quidam enim
dicunt in conceptione Christi matrem aliquid active operatam esse; quorum
quidam hoc ponunt fuisse per naturalem modum, quidam vero per supernaturale
donum. Cum enim beata Virgo vera mater Christi credatur, oportet sibi attribuere
totum illud quod matris est. Ad officium autem matris pertinere aestimant
ut aliquod principium activum ad conceptionem ministret, et non materiale tantum.
Hoc tamen ponitur diversimode. Quidam enim in materia quam mater
ministrat, ponunt esse virtutem activam principaliter: tum quia ex commixtione
seminum conceptionem fieri ponunt; unde sicut semen viri est activum in generatione,
ita et semen mulieris, quamvis non sit in ea tanta efficacia ad agendum:
tum etiam quia ponunt conceptam prolem sensificari et vegetari per animam
matris, ut sic etiam principalior inveniatur in generatione mater quam
pater.
|
|