SED CONTRA est quod Damascenus dicit in 2 lib. quod homo libero arbitrio
inquirit, eligit, impetum facit ad opus, et sic de aliis. Ergo videtur quod ad
ipsum pertineant omnes actus humani.
Praeterea, ut supra dictum est, liberum arbitrium est voluntas. Sed omnes actus
humani sunt voluntarii. Ergo sunt etiam liberi arbitrii.
Solutio
Respondeo dicendum, quod actus alicuius potentiae vel habitus potest esse
dupliciter: vel quia elicit ipsum, vel quia imperat eum. Ille autem actus proprie
a potentia elici dicitur qui immediate ab ipsa potentia procedit, sicut ab intellectu
intelligere: et hoc modo non omnes actus humani sunt liberi arbitrii; sed
proprius actus eius est eligere, ut supra dictum est. Sed per imperium voluntatis
et liberi arbitrii moventur etiam aliae potentiae in suos actus; unde virtus appetitiva
dicitur movens, quia imperat motum; et virtus motiva affixa musculis et
nervis, quia exequitur: et per modum istum omnes actus humani sunt liberi
arbitrii, quia ab ipso imperati, sed non eliciti.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod liberum arbitrium non potest cogi in suo actu
proprio, qui est eligere; sed tamen potest cogi in aliquibus actibus imperatis ab
ipso propter coactionem virtutum exequentium.
Ad secundum dicendum, quod illud quod est finis respectu quorumdam, potest
esse etiam ordinatum ad ulteriorem finem, nisi sit ultimus finis. Nulla autem
operatio humana est finis ultimus nisi per accidens, inquantum scilicet fini ultimo
coniungit: et ideo omnium operationum humanarum potest esse electio, non
quidem inquantum sunt finis, sed inquantum sunt ad finem: quamvis enim vincere
sit finis militaris potentiae, ordinatur tamen ad ulteriorem finem; unde sub
electione cadere potest.
Ad tertium dicendum, quod homo ex hoc dicitur homo quod rationem habet;
unde illi tantum actus dicuntur actus humani qui sunt virium rationalium vel
per essentiam, vel per participationem, sicut actus concupiscibilis et irascibilis.
Virtutes autem nutritivae partis nullo modo rationem participant, ut in 1 Ethic.
dicitur; unde earum actus operationes humanae non dicuntur.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa sequeretur, si omnia opera humana
essent liberi arbitrii quasi elicita ab ipso; quod non est verum, ut dictum est;
unde non sequitur quod sit universalis potentia.
Ad quintum dicendum, quod malum in eo quod malum est, praeter voluntatem
est; sed operatio humana, inquantum apparet bona, sub voluntate cadere potest;
et ita potest esse eius electio et libero arbitrio subiacere.
|
|