XVI] Postquam tempus statutum per principes
obsessuros Ferrariam venit, quod erat in introitu
februarii, eo conveniunt. Gregorius de Montelungo
apostolice sedis legatus cum exercitu suo venit,
dux Venetiarum cum maxima classe armata, potestas
Bononie cum ingenti eorum exercitu, Azzo marchio
cum ferrariensibus sue partis qui sponte exulabant,
et cum aliis eius amicis, Paulus Traversaria de Ravenna,
Mantuani quoque ac Mediolanenses
et alii multi, quos vel amor partis vel
devotio ecclesie romane pertraxit. Exercituum
sedes erat pratum nundinarum secus flumen
situm, caput insule sancti Georgii
et agger Padi qui incipit a porta burgi inferioris;
nam regiones que sunt ad partem septentrionalem
prope civitatem de industria erant Padi fluctibus
inundate. Ad impugnationem et defensionem
viriliter agebatur utrinque. Cum plures ex potentibus
olim fautores Salinguerre adversi
essent ab eo et collisi ad hostes eius, nihil
|
890
895
900
905
|