Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 133

Liber II


idque exemplorum in primis tum copia, tum claritate confirmabimus. Eadem in artis aut vitii alicuius vituperatione atque execratione sequenda ratio erit, ut eius rei tractationem nos, eius ad quem scribimus gratia, suscepisse videamur, quod omnium odio ac detestatione dignam iudicemus. Eam deinde iis rationibus, quibus supra laudandam esse docuimus, detestabimur; eius damna, detrimenta, incommoda, ignominiam, labem et perniciem proferemus; quantum deinde hominibus semper nocuerit, quanto in odio semper habita fuerit, plurimis exemplis ostendemus. Atque haec potissimum in laudandi et vituperandi genere servanda esse iudicavimus.
De gratiarum actione.
Cap. XVII.
Laudi vero tum gratiarum actio, tum gratulatio finitima, ex pene coniuncta est. Utraque enim magna ex parte laudem continet. Et gratiarum quidem actio, tametsi non eodem semper modo tractatur: habet tamen semper tum accepti beneficii testificationem amplificationemque tum aliquam seu verborum seu animi seu rerum remunerationem. Beneficium quidem aut a dantis aut a recipientis persona aut a re ipsa laudabimus. A dantis persona laudabimus beneficium, si ostendemus illum non rogatum, non coactum, non debentem,

Torna all'inizio