ariditate permansit. Quem interrogans sub cuius regimine
degeret cuiusve arbitrio suę conversationis obędientiam exhiberet,
respondit se, alieno solutum imperio, hoc sequi quod sibi utilius
videretur. Cui Romualdus ait: «Si crucem Christi portas, superest
ut Christi obędientiam non relinquas. Vade igitur et
consensu a proprio abbate suscepto revertere et sub eius dominio
humiliter vive, quatinus sacri operis ędifitium, quod
bona voluntas ędificat, humilitas erigat, obędientię virtus extollat ».
Hęc et multa alia ędificationis monita proferens, docuit
eum qualiter cogitationibus suis resistere, qualiter posset
iniquorum spirituum infestationibus repugnare, et ita confirmatum
et instructum in multa eum alacritate reliquit.
Ille igitur sancti viri documenta gratanter amplectens, abbatem
suum protinus adiit, consensum accepit et ad dilectam solitudinem
quantotius remeavit. Volens autem in possessione sui
monasterii habitare, ascendit in quoddam saxum nullis hominum
vestigiis pervium et ab humana penitus conversatione remotum.
Ibi per quattuor annos omni humano solatio destitutus singulariter
habitans, exceptis tribus bucellis quas de monasterio
secum detulerat, non panem comedit, non vinum bibit, non coctum
aliquid omnino gustavit, sed solis arborum pomis et erbarum
|
1
5
10
15
20
|