Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 186


Occupat et captam violat gens Gothica Romam;
Destruit ecclesias; torpescit in Urbe corona;
Omnia diripiunt que valuere bona.
Rex triginta tribus Teodosius imperat annis.
Tunc non pervixit presul Sisinnius annum,
Prestat parva decem vita duosque dies.
16b. Item de Theodosio iuniore imperatore.
Anno ab incarnatione Domini 426. Teodosius iunior, 44. ab Augusto, patruo mortuo, solus habet imperium.
Huius virtutes in tripertita istoria omnibus suis predecessoribus preferuntur. Inter quas et hec commemoratur, quod ad
instar Alexandri Magni, dum in exercitu fervore solis et pulveris atque itineris nimietate fatigatus nimia siti
laboraret, poculum aque iocundissimum sibi oblatum, ne ipse pre aliis solus haberet potandi refectionem, bibere recusavit.
Tempore istius floruerunt Iohannes Cassianus heremita, qui Collationes patrum conscripsit. Et sanctus Iermanus
Altisiodorensis episcopus. Hucusque Theodoritus episcopus et Socrates et Solomenus, viri disertissimi, ystorias produxerunt.
Que postmodum in unum volumen redacte et a Cassiodoro senatore per Epifanium scolasticum a Greco in Latinum
translate, a tribus memoratis actoribus tripertite istorie sunt nominate.
Tempore istius imperatoris Theodosii iunioris Guisogothi, id est Australes Gothi, habitabant in
Galliis. Ostrogothi vero, id est Australes Gothi, ex quibus Avares, id est Ungari Pannonii, et Longobardi
descenderunt, transeunt Danubium. Ostrogotthi prius in Pannonia fuerant commorati, postea in Tracia per 48
annos habitaverunt, deinde ad Occidentem venerunt. Guandali autem, sociatis sibi Germanis, cum duce Modigisilo,
Ispanias occupaverunt. Eo tempore Bonifatius comitatum Africe ab imperatore accepit. Qui in Ispaniam transiens,
Guandalis totam Africam subiecit. Qui universam terram vastantes, urbem Iponensem, cui tunc preerat beatus
Augustinus, obsidione precingunt. Beatus autem Augustinus, ne urbis sue videret excidium, migravit ad Dominum,
etatis sue anno 76. Romani autem tradentes Guandalis tertiam partem Africe, pacem cum eis fecerunt. Rex autem
Guandalorum Guisericus Arrianus christianos affligens, episcopos in exilium misit; et invadens Cartaginem, multis divitiis
et ornamentis ecclesiasticis spoliavit.
Anno imperii Theodosii iunioris 30. terremotus orribilis Constantinopoli fuit; propter quem ibi divine commutationis
cantatum est primitus: Ayos o theos yschyros eleyson ymas, hoc est: sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus
immortalis, miserere nobis.
Hoc canticum dum a toto populo cum suo episcopo caneretur, ilico terremotus cessavit.
Unde ab imperatore et sorore eius Pulcheria tunc preceptum est promulgatum, ut hoc canticum per totum orbem
de cetero caneretur.
His diebus Athila Hunorum rex, occiso fratre suo Bleda, Traciam et Illiricum cepit vastare. Cui Teodosius, datis
septem milibus libris, promissis etiam singulis annis mille libris, a suis finibus exire persuasit. Ipse vero Teodosius
paulo post aput Constantinopolim diem suum finivit, 41. imperii sui anno, anno autem post mortem patrui sui 26.
Cetera de Teodosio isto versus narrabit, et alia sibi contenporanea.
De eodem Teodosio imperatore versifice narratur.
Teodosio solo regnum retinente minore,
Transit ab Ispanis gens Guandala plena furore,
Africa conteritur, totaque capta dolet.
Catholicus fuerat populus qui dicitur Afer, Afrorumque fidem subvertit Guandalus acer,
Unde fides Christi pauca remansit ibi.
Sub specie Moysi loquitur nunc demon Ebreis,
Devote qui suscipitur satis a Fariseis,
Qui dare dona Dei pristina spondet eis.
Insula Creta fuit, qua predicat ille futura,
Omnia que narrat, promittit eis valitura,
Spondet eis patriam conciliare suam.
Per mare transite, sicco pede, dixit, abite,
Atque Iherosolimam, me preveniente, redite;
Omnia que scribi vultis, habetis ibi.

Cumque per equoreos fluctus conducit Ebreos,
Turba simul sequitur; spes magna fovet Fariseos;
Inpetus equoreus concito claudit eos.

Torna all'inizio