Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XI

Pag. 127


Libani versus Tyrum et Sydoniam forte per XXV miliaria. est Cesarea
Philippi sive Belenas. sive Dan. ubi oriuntur duo fontes. unus vocatur
Jor et alius Dan. et ex hiis duobus simul junctus fit Jordanis: inde. transiens
inter Capharnaum et Corozaym. mare ingreditur Galilee. sed prius
transit per unam vallem. ubi sunt aque Maron. postea descendit in mari
Galilee. et ut intelligamus. faciamus figuram.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Et nota. quod Dan iste fons est unus de terminis Terre promissionis. et
Bersabee. que est prope Gazaram Palestine est alius terminus. unde
dicitur: Congregatus est Israel a Dan uque Bersabee. intelligas istos duos terminos Terre Sancte. ut habes in libro Judicum. XXjº: Congregati sunt filii
Israel in Massa a Dan usque Bersabee:
et primo libro Paralipomenon. XXjº.
dixit David ad Joab: Vade et numera populum a Dan usque Bersabee et affer
mihi numerum.
etc. Similiter Dan fuit civitas juxta fontem Dan edificata.
que antiquitus fuit capta a tribu Dan et vocaverunt eam nomine suo: sed.
cum Philippus esset tetrarcha Ituree et Traconitidis regionis.
mutari fecit nomen illius civitatis et eam Cesaream Philippi
fecit nominari ab Augusto Cesare. sub cujus dominio
erat. et a seipso. qui vocabatur Philippus: a
Grecis autem Panneas dicitur. Sed
omnia nunc cessaverunt et modo
Belenas appellatur.

Torna all'inizio