Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 656


marchio vinctum, quem ceperat, Alexium condam imperatorem cum uxore misit in Lombardiam, ut in
custodia servaretur et a tyrrannide, quam semper exercuerat, arceretur.

CLXXXI. De sopita seditio de occidentis imperio et aliis gestis.


Anno Domini MCCVIII, tempore consulum civitatis Reg., scilicet domnus Guido
de Regio, Arduinus de Sesso et socii. Et eo anno sopita est sedicio regum de occidentis
imperio concertantium; nam Phylippo in thalamo nequiter occiso successit feliciter Otto quartus.
De quo noctu quidam previderat visionem se esse Dei gratiam dicentem et futura hiis versibus prophetantem,
scilicet:
Sufflo . da terre. rexer. Otto ver. Errat Adolfus.
Xer dolor Otto. suspite finit ibidem
.
Paranigmatis hoc anno sentencia declaratur sic: Sufflo: inspiro; da terre : dic terrenis. Quod rex Otto.
Xer
ratione dolet, et quod errat Adolfus electus Coloniensis. Xer dolor Otto tibi expositio est clausule
precedentis. Suspice finit ibi : ostendit enim visio previsori temporis determinatio: hunc annum in
pariete pictum, litteris annotatum. Et si vis aliud invenire de gestis, que fuerunt
eodem tempore, recurre ad ystoriam supradictorum consulum, et invenies.

CLXXXII. De rege Sycilie et de gestis, que fuerunt in Yspania contra
Saracenos, et qualiter devicti fuerunt et mortui a Christianis.


Anno Domini MCCXII. Tempore consulum civitatis Reg., scilicet domnus Paganus
de Saviola, Çufredus Taculorum et Thomax Taculorum et socii comunis Reg.
Eodem anno rex Sycilie predictus Romam veniens a summo pontifice et a Romanis magnifice
receptus est. Deinde navigio Ianuam attingens per eorum manus et marchionis Guilielmi Montis-ferati
usque Papiam deductus est et gloriose receptus, per eos ad Lambrum usque deducitur. Cui
Cremonenses ad Lambrum alacriter occurrentes eum Cremonam cum tripudio et astiludio deduxerunt.
Sed ex Papiensibus militibus, dum reverterentur, multi a Mediolanensibus capti sunt. Rex vero Mantuam
et Veronam atque Tridentum felicissime transiens in singulis civitatibus extitit gloriosus. Exinde per
Curiam introivit in Alamaniam, et a principibus de die in diem fidelitates accipiens, apud Magonciam
coronatur; postmodum apud Ratisbonam sollempnem curiam celebrans a rege Boemie et ab aliis
multis principibus fidelitates accepit. Eodem anno Almiramomelin rex Mauritanie veniens in
Yspaniam cum infinita multitudine Saracenorum minitabatur non solum Yspanias, sed et Romam,
immo Europam capere universam. Sed Innocentius papa tercius Christianorum signaculo crucis insignitorum
fecit contra illos multitudinem congregari; qui prima facie Malagon castrum ceperunt, deinde
Colatravam, Alarcos, Benaventum, Petrabonam occupantes, ad Portum Muradal fixere temptoria;
Portus autem artus erat, ut ducenti homines quasi toti mundo transitum prohiberent; nostris igitur
hesitantibus, ecce duo Christicole sub specie venatorum; quibus precedentibus ex alio montis latere
contra spem Saracenorum totus montem pertransiit Christianorum exercitus die sabbati, non longe a
castris inimicorum Christi temptoria figens; die Lune diluculo dispositis aciebus in campo, XVII Kal.
Augusti congressi sunt Christiani et inimici Christi. Et per gratiam salvatoris christianissimis regibus
Aragonum et Navarre et Castelle trucidantibus hostes terga verterunt; quorum infinita milia Christicolarum

Torna all'inizio