Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 88

Tomus II


alios captivos, de quibus Majestatis nostrae
mandatum simile recepisti, et pro quorum liberatione
ipse Comes nullatenus supplicavit, a
carcere liberando ipsos, pro quibus nostrae Celsitudini
supplicavit, liberari [prout ipse descripsit]
penitus omisisti. Ob quorum liberationem,
quia Comes praefatus, nuper Serenitati nostrae
humiliter supplicavit: fidelitati tuae praecipiendo
mandamus, quatenus [si est ita] juxta
formam prioris mandati nostri, eosdem captivos,
a nexibus carceris absolvere non omittas.
Cap. LVI.
Potestati Pisanorum, ut cogat quendam ad restitutionem
depositi muli.
In nostrae Majestatis praesentia, B. de N.
valletus nostrae Camerae, fidelis noster,
constitutus exposuit, quod dudum nobis
de partibus Lombardiae in Thusciam venientibus
apud V. civem Pisanum, quendam suum
mulum infirmum [ut dicit] curandum dimisit.
Unde cum ad praesens, pro eodem mulo ad se
in regnum reducendo, idem B. latorem praesentium
suum transmittit nuncium specialem:
fidelitati tuae praecipiendo mandamus, quatenus
memoratum V. ad restituendum praedictum
mulum, et assignandum praedicto nuntio,
pro parte et nomine B. praefati, qua convenit,
cohertione compellas.

Torna all'inizio